{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 1.770-816","citation":"Manilius, Astronomica 1.770-816","ref":"1.770","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.770","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.770","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.770.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Atque Asiae gentes et Magno maxima Pella;\nQuique animi uires et strictae pondera mentis\nPrudentes habuere uiri, quibus omnis in ipsis\nCensus erat, iustusque Solon fortisque Lycurgus,\nAetheriusque Platon, et qui fabricauerat illum\nDamnatusque suas melius damnauit Athenas,\nPersidos et uictor, strarat quae classibus aequor;\nRomanique uiri, quorum iam maxima turba est,\nTarquinioque minus reges et Horatia proles,\nTota acies partus, nec non et Scaeuola trunco\nNobilior, maiorque uiris et Cloelia uirgo,\nEt Romana ferens, quae texit, moenia Cocles,\nEt commilitio uolucris Coruinus adeptus\nEt spolia et nomen, qui gestat in alite Phoebum,\nEt Ioue qui meruit caelum Romamque Camillus\nSeruando posuit, Brutusque a rege receptae\nConditor, et Pyrrhi per bella Papirius ultor,\nFabricius Curiusque pares, et tertia palma\nMarcellus Cossusque prior de rege necato,\nCertantesque Deci uotis similesque triumphis,\nInuictusque mora Fabius, uictorque necantis\nLiuius Hasdrubalis socio per bella Nerone,\nScipiadaeque duces, fatum Carthaginis unum,\nPompeiusque orbis domitor per trisque triumphos\nAnte diu princeps, et censu Tullius oris\nEmeritus caelum, tum Claudi magna propago,\nAemiliaeque domus proceres, clarique Metelli,\nEt Cato fortunae uictor, Martisque sub armis\nMiles Agrippa sui. Venerisque ab origine proles\nIulia descendit caelo caelumque replebit,\nQuod reget Augustus, socio per signa Tonante,\nCernet et in coetu diuum magnumque Quirinum\nAltius aetherii quam candet circulus orbis.\nIlla deis sedes: haec illis proxima, diuum\nQui uirtute sua similes uestigia tangunt.\nAc prius incipiam stellis quam reddere uires\nSignorumque canam fatalia carmine iura,\nImplenda est mundi facies, corpusque per omne\nQuidquid ubique nitet, uigeat quandoque, notandum est.\nSunt alia aduerso pugnantia sidera mundo,\nQuae terram caelumque inter uolitantia pendent,\nSaturni, Iouis et Martis Solisque, sub illis\nMercurius Venerem tangit Lunamque locatus.\nSunt etiam raris orti natalibus ignes,\nProtinus et rapti. subitas candescere flammas\nAera per liquidum tractosque perire cometas\nRara per ingentis uiderunt saecula motus.","prev":{"citation":"Astronomica 1.721-769","label":"Book 1, lines 1.721-1.769","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.721","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.721"},"next":{"citation":"Astronomica 1.817-864","label":"Book 1, lines 1.817-1.864","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/1.817","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/1.817"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}