{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.134-174","citation":"Manilius, Astronomica 2.134-174","ref":"2.134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.134.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Quod Fortuna ratum faciat, quis dicere falsum\nAudeat et tantae suffragia uincere sortis?\nHaec ego diuino cupiam cum ad sidera flatu\nFerre, nec in turba nec turbae carmina condam\nSed solus, uacuo ueluti uectatus in orbe\nLiber agam currus non occursantibus ullis\nNec per iter socios commune gerentibus actus,\nSed caelo noscenda canam, mirantibus astris\nEt gaudente sui mundo per carmina uatis,\nVel quibus illa sacros non inuidere meatus\nNotitiamque sui, minima est quae turba per orbem.\nIlla fluit, quae diuitias, quae diligit arua,\nImperia et fasces mollemque per otia luxum\nEt blandis diuersa sonis dulcemque per aures\nAffectum, ut modico noscenda ad fata labore.\nHoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.\nAc primum astrorum uaria est natura notanda\nCarminibus per utrumque genus. nam mascula sex sunt,\nDiuersi totidem generis sub principe Tauro:\nCernis ut auersus redeundo surgat in arcum.\nAlternant genus et uicibus uariantur in orbem.\nHumanas etiam species in parte uidebis,\nNec mores distant: pecudum pars atque ferarum\nIngenium facient. quaedam signanda sagaci\nSingula sunt animo, propria quae sorte feruntur:\nNunc binis insiste; dabunt geminata potentis\nPer socium effectus. multum comes addit et aufert,\nAmbiguisque ualent, quis sunt collegia, fatis\nAd meritum noxamque. duos per sidera Pisces\nEt totidem Geminos nudatis aspice membris.\nHis coniuncta manent alterno bracchia nexu,\nDissimile est illis iter in contraria uersis.\nPar numerus, sed enim dispar natura notanda est.\nAtque haec ex paribus toto gaudentia censu\nSigna meant, nihil exterius mirantur in ipsis\nAmissumue dolent, quaedam quod, parte recisa\nAtque ex diuerso commissis corpore membris,\nVt Capricornus et intentum qui derigit arcum\nIunctus equo: pars huic hominis, sed nulla priori.\nHoc quoque seruandum est alta discrimen in arte,\nDistat enim gemini duo sint duplicine figura;","prev":{"citation":"Astronomica 2.93-133","label":"Book 2, lines 2.93-2.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.93"},"next":{"citation":"Astronomica 2.175-217","label":"Book 2, lines 2.175-2.217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.175"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}