{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.218-264","citation":"Manilius, Astronomica 2.218-264","ref":"2.218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.218.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"Quidam etiam sex continuis dixere diurnas\nEsse uices castris, quae sunt a principe signo\nLanigeri, sex a Libra nocturna uideri.\nSunt quibus esse diurna placet quae mascula surgunt,\nFeminea in noctem tutis gaudere tenebris.\nQuin non nulla tibi nullo monstrante loquuntur\nNeptuno debere genus, scopulosus in undis\nCancer et effuso gaudentes aequore Pisces.\nAt, quae terrena censentur sidera sorte,\nPrinceps armenti Taurus regnoque superbus\nLanigeri gregis est Aries pestisque duorum\nPraedatorque Leo <et> dumosis Scorpios aruis.\nSunt etiam mediae legis communia signa,\nAmbiguus terris Capricornus, Aquarius undis,\n[parsque marina nitens fundentis semper Aquari]\nVmida terrenis aequali foedere mixta.\nNon licet a minimis animum deflectere curis,\nNec quicquam rationis eget frustraue creatum.\nFecundum est proprie Cancri genus, acer et ictu\nScorpios, et partu complentes aequora Pisces.\nSed sterilis Virgo est, simili coniuncta Leoni,\nNec capit, aut captos ecfundit, Aquarius ortus.\nInter utrumque manet Capricornus corpore mixtus\nEt qui Cretaeo fulget Centaurus in arcu,\nCommunisque Aries aequantem tempora Libram\nEt Geminos Taurumque pari sub sorte recenset.\nNec tu nulla putes in eo commenta locasse\nNaturam rerum, quod sunt currentia quaedam,\nVt Leo et Arcitenens Ariesque in cornua tortus;\nAut quae recta suis librantur stantia membris,\nVt Virgo et Gemini, fundens et Aquarius undas;\nVel quae fessa sedent pigras referentia mentes,\nTaurus depositis collo sopitus aratris,\nLibra sub emerito considens orbe laborum,\nTuque tuo, Capricorne, gelu contractus in astris;\nQuaeue iacent, Cancer patulam distentus in aluum,\nScorpios incumbens plano sub pectore terrae,\nIn latus obliqui Pisces semperque iacentes.\nQuod si sollerti circumspicis omnia cura,\nFraudata inuenies amissis sidera membris.\nScorpios in Libra consumit bracchia, Taurus\nsuccidit incuruo claudus pede, lumina Cancro\nDesunt, Centauro superest et quaeritur unum.\nSic nostros casus solatur mundus in astris\nExemploque docet patienter damna subire,\nOmnis cum caelo fortunae pendeat ordo\nIpsaque debilibus formentur sidera membris.","prev":{"citation":"Astronomica 2.175-217","label":"Book 2, lines 2.175-2.217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.175"},"next":{"citation":"Astronomica 2.265-310","label":"Book 2, lines 2.265-2.310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.265"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}