{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.265-310","citation":"Manilius, Astronomica 2.265-310","ref":"2.265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.265.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":301,"text":"Temporibus quoque sunt propriis pollentia signa:\nAestas a Geminis, autumnus Virgine surgit,\nBruma Sagittifero, uer Piscibus incipit esse.\nQuattuor in partes scribuntur sidera terna;\nHiberna aestiuis, autumni uerna repugnant.\nNec satis est proprias signorum noscere formas;\nConsensu quoque fata mouent et foedere gaudent\nAtque aliis alia succedunt sorte locoque.\nCirculus ut dextro signorum clauditur orbe,\nIn tris aequalis discurrit linea ductus\nInque uicem extremis iungit se finibus ipsa,\nEt, quaecumque ferit, dicuntur signa trigona,\nIn tria partitus quod ter cadit angulus astra\nQuae diuisa manent ternis distantia signis.\nLaniger ex paribus spatiis duo signa, Leonis\nAtque Sagittari, diuerso conspicit ortu;\nVirginis et Tauri Capricorno consonat astrum;\nCetera sunt simili ratione triangula signa\nPer totidem sortes, desunt quae, condita mundo;\nSed discrimen erit dextris laeuisque: sinistra\nQuae subeunt, quae praecedunt dextra esse feruntur;\ndexter erit Tauro Capricornus, Virgo sinistra.\nHoc satis exemplo est. at, quae diuisa quaternis\nPartibus aequali laterum sunt condita ductu\nQuorum designat normalis uirgula sedes,\nHaec quadrata ferunt. Libram Capricornus et illum\nConspicit hinc Aries atque ipsum a partibus aequis\nCancer et hunc laeua subeuntis sidera Librae.\nSemper enim <in> dextris censentur signa priora.\nSic licet in totidem partes diducere cuncta\nTernaque bis senis quadrata effingere signis,\nQuorum proposito reddentur in ordine uires.\nSed siquis contentus erit numerasse quadrata,\nDiuisum <ut> signis mundum putet esse quaternis,\nAut tria sub quinis signis ornare trigonum,\nVt socias uires et amicos exigat ortus\nFoederaque inueniat mundi cognata per astra,\nFalsus erit. nam, quina licet sint undique signa,\nQui tamen ex signis, quae quinto quoque feruntur\nAstra loco, fuerint nati, sentire trigoni\nNon poterunt uires: licet illud nomine seruent,\nAmisere loco dotes numerisque repugnant.\nNam, cum sint partes orbis per signa trecentae\nEt ter uicenae, quas Phoebi circuit ardor,\nTertia pars eius numeri latus efficit unum\nIn tris perducti partes per signa trigoni.","prev":{"citation":"Astronomica 2.218-264","label":"Book 2, lines 2.218-2.264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.218"},"next":{"citation":"Astronomica 2.311-357","label":"Book 2, lines 2.311-2.357","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.311"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}