{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.311-357","citation":"Manilius, Astronomica 2.311-357","ref":"2.311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.311.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":293,"text":"Hanc autem numeri non reddit linea summam,\nSi signum a signo, non pars a parte notetur,\nQuod, quamuis duo sunt ternis dirimentibus astra,\nSi tamen extremam laeui primamque prioris\nInter se conferre uoles numerumque notare,\nTer quinquagenas implebunt ordine partes;\nTransibit numerus formam finesque sequentis\nConsumet ductus. licet ergo signa trigona\nDicantur, partes non seruant illa trigonas.\nHaec eadem species fallet per signa quadrata\n(Quod, cum totius numeri, qui construit orbem,\nTer denae quadrum partes per sidera reddant,\nEuenit ut, prima signi de parte prioris\nSi partem ad summam ducatur uirga sequentis,\nBis sexagenas faciat; sin summa prioris\nEt pars confertur subeuntis prima, duorum\nSignorum in medio numerum transisque refersque,\nTriginta duplicat partes, pars tertia derit);\nEt, quamuis quartum a quarto quis computet astrum,\nNaufragium facient partes unius in ipsis.\nNon igitur satis est signis numerasse trigona\nQuadratiue fidem quaeri per signa quaterna.\nQuadrati si forte uoles effingere formam,\nAut trinis paribus facies cum membra trigoni,\nHic poscit quintam partem centesima summa,\nIllic amittit decimam. sic conuenit ordo.\nEt, quiscumque quater iunctis fauet angulus usque,\nQuaeque loca in triplici signarit linea ductu\nCum sinuata uiae linquet dispendia recta,\nHis natura dedit communi foedera lege\nInque uicem affectus et mutua iura fauoris.\nQuocirca non omnis habet genitura trigonis\nConsensum signis, nec, cum sunt forte quadrata,\nContinuo inter se seruant commercia rerum.\nDistat enim, partes consumat linea iustas\nDetractetne modum numeri, quem circulus ambit,\nNunc tris efficiens, nunc quattuor undique ductus,\nQuos in plura iubet ratio procedere signa\nInterdum, quam sunt numeris memorata per orbem.\nSed longe maior uis est per signa trigoni\nQuam quibus est titulus sub quarto quoque quadratis.\nAltior est horum summoto linea templo,\nIlla magis uicina meat caeloque recedit\nEt propius terras accedit uisus eorum\nAeraque infectum nostras demittit ad auras.","prev":{"citation":"Astronomica 2.265-310","label":"Book 2, lines 2.265-2.310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.265"},"next":{"citation":"Astronomica 2.358-401","label":"Book 2, lines 2.358-2.401","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.358"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}