{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.358-401","citation":"Manilius, Astronomica 2.358-401","ref":"2.358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.358.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Tenuia quae alternis data sunt commercia signis\nMutua nec magno consensu foedera seruant,\nInuita angusto quod linea flectitur orbe.\nNam, cum praelabens formatur singula limes\nSidera et alterno deuertitur angulus astro\nSexque per anfractus curuatur uirgula in orbem,\nA Tauro uenit in Cancrum, tum Virgine tacta\nScorpion ingreditur, tum te, Capricorne, rigentem\nEt geminos a te Pisces auersaque Tauri\nSidera contingens finit, qua coeperat, orbem.\nAlterius ductus locus est per transita signa,\nVtque ea praetereas quae sunt mihi singula dicta,\nFlexibus et totidem similis sit circulus illi.\nTertia conuexo conduntur signa recessu;\nTransuersos igitur fugiunt subeuntia uisus,\nQuod nimis inclinata iacent limisque uidentur\nVicinoque latent: ex recto certior ictus.\nEt, quia succedit conuexo linea caelo,\nSingula circuitu quae tantum transeat astra,\nVis eius procul est altoque uagatur Olympo\nEt tenuis uires ex longo mittit in orbem.\nSed tamen est illis foedus sub lege propinqua,\nQuod non diuersum genus est coeuntibus astris,\nMascula sed maribus respondent, cetera sexus\nFeminei secum iungunt commercia mundi.\nSic, quamquam alternis, par est natura figuris,\nEt cognata iacent generis sub legibus astra.\nIam uero nulla est haerentibus addita signis\nGratia; nam consensus, hebet quia uisus, ademptus.\nIn seducta ferunt animos, quae cernere possunt.\nSunt etiam aduersi generis conexa per orbem\nMascula femineis semperque obsessa uicissim.\nDisparibus non ulla datur concordia signis.\nSexta quoque in nullas numerantur commoda uires,\nVirgula per totum quod par non ducitur orbem\nSed duo signa ferit mediis summota quaternis,\nTertius absumpto ductus non sufficit orbe.\nAt, quae diuersis e partibus astra refulgent\nPer medium aduerso mundum pendentia uultu\nEt toto diuisa manent contraria caelo\nSeptima quaeque, loco quamuis summota feruntur,\nEx longo tamen illa ualent uiresque ministrant\nVel bello uel pace suas, ut tempora poscunt,\nNunc foedus stellis, nunc et dictantibus iras.","prev":{"citation":"Astronomica 2.311-357","label":"Book 2, lines 2.311-2.357","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.311"},"next":{"citation":"Astronomica 2.402-445","label":"Book 2, lines 2.402-2.445","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.402"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}