{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.402-445","citation":"Manilius, Astronomica 2.402-445","ref":"2.402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.402.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Quod si forte libet, quae sunt contraria, signa\nPer titulos celebrare suos sedesque, memento\nSolstitium brumae, Capricornum opponere Cancro,\nLanigerum Librae (par nox in utroque diesque est),\nPiscibus Erigonen, iuuenique urnaeque Leonem;\nScorpios e summo cum fulget, Taurus in imo est,\nEt cadit Arcitenens Geminis orientibus orbi.\nHos seruant inter sese contraria cursus.\nSed, quamquam aduersis fulgent contraria signis,\nNatura tamen interdum sociata feruntur,\nEt genere ex simili concordia mutua surgit:\nMascula sic paribus ut, si diuersa, suorum\nRespondent generi. Pisces et Virginis astro\nAduersi uolitant, sed amant communia iura,\nEt uincit natura locum; sed uincitur ipsa\nTemporibus, Cancerque tibi, Capricorne, repugnat\nFemina femineo, quia brumae dissidet aestas.\nHinc rigor et glacies niuibusque albentia rura,\nHinc sitis et sudor nudusque in collibus orbis,\nAestiuosque dies aequat nox frigida brumae.\nSic bellum natura gerit, discordat et annus,\nNe mirere in ea pugnantia sidera parte.\nAt non Lanigeri signum Libraeque repugnant\nIn totum, quia uer autumno tempore differt\n(Fructibus hoc implet maturis, floribus illud)\nSed ratione pari est, aequatis nocte diebus,\nTemporaque efficiunt simili concordia textu\nPermixtosque dies mediis hiemem inter et aestum\nArticulis uno seruantia tempore utrumque,\nQuo minus infesto decertent sidera bello.\nTalis erit ratio diuersis addita signis.\nHis animaduersis rebus quae proxima cura?\nNoscere tutelas adiectaque numina signis\nEt quae cuique deo rerum natura dicauit,\nCum diuina dedit magnis uirtutibus ora,\nCondidit et uarias sacro sub nomine uires,\nPondus uti rebus persona imponere posset.\nLanigerum Pallas, Taurum Cytherea tuetur,\nFormosos Phoebus Geminos; Cyllenie, Cancrum,\nIuppiter, et cum matre deum regis ipse Leonem;\nSpicifera est Virgo Cereris fabricataque Libra\nVulcani; pugnax Mauorti Scorpios haeret;\nVenantem Diana uirum, sed partis equinae,\nAtque Augusta fouet Capricorni sidera Vesta;","prev":{"citation":"Astronomica 2.358-401","label":"Book 2, lines 2.358-2.401","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.358"},"next":{"citation":"Astronomica 2.446-493","label":"Book 2, lines 2.446-2.493","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.446"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}