{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.581-623","citation":"Manilius, Astronomica 2.581-623","ref":"2.581","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.581","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.581","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.581.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Idcirco nihil ex semet natura creauit\nPectore amicitiae maius nec rarius umquam.\nVnus erat Pylades, unus qui mallet Orestes\nIpse mori; lis una fuit per saecula mortis,\nAlter quod raperet fatum, non cederet alter.\nEt duo, qui potuere sequi: uix noxia poenis,\nOptauitque reum sponsor non posse reuerti,\nSponsoremque reus timuit, ne solueret ipsum.\nPerque tot aetates hominum, tot tempora et annos,\nTot bella et uarios etiam sub pace labores,\nCum Fortuna fidem quaerat, uix inuenit usquam.\nAt quanta est scelerum moles per saecula cuncta,\nQuamque onus inuidiae non excusabile terris!\nVenales ad fata patres matrumque sepulcra,\nImposuit Phoebus noctem terrasque reliquit.\nQuid loquar euersas urbes et prodita templa\nEt uarias pacis clades et mixta uenena\nInsidiasque fori, caedes in moenibus ipsis\nEt sub amicitiae grassantem nomine turbam?\nIn populo scelus est et abundant cuncta furoris.\nEt fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas\nSaeuit nequities; poenas iam noxia uincit.\nScilicet, in multis quoniam discordia signis\nCorpora nascuntur, pax est sublata per orbem,\nEt fidei rarum foedus paucisque tributum,\nVtque sibi caelum sic tellus dissidet ipsa\nAtque hominum gentes inimica sorte feruntur.\nSi tamen et cognata cupis dinoscere signa,\nQuae iungant animos et amica sorte ferantur,\nLanigeri partus cum toto iunge trigono.\nSimplicior tamen est Aries, meliusque Leone\nProsequitur genitos et te, Centaure, creatos\nQuam colitur. namque est natura mitius astrum\nExpositumque suae noxae, nec fraudibus ullis,\nNec minus ingenio molli quam corpore constans:\nIllis est feritas signis praedaeque cupido,\nVenalisque animus non numquam excedere cogit\nCommoditate fidem, nec longa est gratia facti;\nQuin et Lanigeri partus sub utroque trigono\nNon parcit; sed rara gerit pro tempore bella,\nQuod feritas utriusque magis prorumpere cogit.\nPlus tamen in duplici numerandum est roboris esse,\nCui commixtus homo est, quam te, Nemeaee, sub uno.","prev":{"citation":"Astronomica 2.537-580","label":"Book 2, lines 2.537-2.580","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.537"},"next":{"citation":"Astronomica 2.624-667","label":"Book 2, lines 2.624-2.667","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.624","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.624"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}