{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 2.801-845","citation":"Manilius, Astronomica 2.801-845","ref":"2.801","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.801","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.801","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.801.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Haec loca praecipuas uires summosque per artem\nFatorum effectus referunt, quod totus in illis\nNititur aeternis ueluti compagibus orbis;\nQuae nisi perperuis alterna sorte uolantem\nCursibus excipiant nectantque in uincula, bina\nPer latera atque imum templi summumque cacumen,\nDissociata fiuat resoluto machina mundo.\nSed diuersa tamen uis est in cardine quoque,\nEt pro sorte loci uariant atque ordine distant.\nPrimus erit, summi qui regnat culmine caeli\nEt medium tenui partitur limite mundum;\nQuem capit excelsa sublimem Gloria sede\n(Scilicet haec tutela decet fastigia summa),\nQuidquid ut emineat sibi uindicet et decus omne\nAdserat et uarios tribuendo regnet honores.\nHinc fauor et species atque omnis gratia uulgi,\nReddere iura foro, componere legibus orbem\nFoederibusque suis externas iungere gentes\nEt pro sorte sua cuiusque extollere nomen.\nProximus, est ima quamquam statione locatus,\nSustinet aeternis nixum radicibus orbem,\nEffectu minor in specie sed maior in usu.\nFundamenta tenet rerum censusque gubernat,\nQuam rata sim fossis, scrutatur, uota metallis\nAtque ex occulto quantum contingere possit.\nTertius, aequali pollens in parte, nitentem\nQui tenet exortum, qua primum sidera surgunt,\nVnde dies redit et tempus describit in horas,\nHinc inter Graias horoscopos editur urbes,\nNec capit externum, proprio quia nomine gaudet.\nHic tenet arbitrium uitae <atque> hic regula morum est,\nFortunamque dabit rebus, ducetque per artes,\nQualiaque excipiant nascentis tempora prima,\nQuos capiant cultus, quali sint sede creati,\nVtcumque admixtis subscribent uiribus astra.\nVltimus, emenso qui condit sidera mundo\nOccasumque tenens summersum despicit orbem,\nPertinet ad rerum summas finemque laborum,\nConiugia atque epulas extremaque tempora uitae\nOtiaque et coetus hominum cultusque deorum.\nNec contentus eris percepro cardine quoque:\nInterualla etiam memori sunt mente notanda\nPer maius dimensa suas reddentia uires.\nQuidquid ab exortu summum curuatur in orbem,\nAetatis primae nascentisque adserit annos.","prev":{"citation":"Astronomica 2.755-800","label":"Book 2, lines 2.755-2.800","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.755","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.755"},"next":{"citation":"Astronomica 2.846-889","label":"Book 2, lines 2.846-2.889","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/2.846","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/2.846"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}