{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 3.311-355","citation":"Manilius, Astronomica 3.311-355","ref":"3.311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.311.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Nec manifesta patet falsi fallacia mundi,\nSed similis simili toto nox redditur aeuo;\nOmnibus autumnus signis, uer omnibus unum,\nVna quod aequali lustratur linea Phoebo.\nNec refert tum quo Phoebus decurrat in astro,\nLitoreumne coquat Cancrum contrane feratur,\n[Sideribus mediis an quae sint quattuor inter]\nQuod, quamquam per tris signorum circulus arcus\nObliquus iaceat, recto tamen ordine zonae\nConsurgunt supraque caput subterque feruntur\nEt paribus spatiis per singula lustra resurgunt,\nAc bene diuiso mundus latet orbe patetque.\nAt, simul ex illa terrarum parte recedas,\nQuidquid ad extremos temet prouexerit axes\nPer conuexa gradus gressum fastigia terrae,\nQuam tereti natura solo decircinat orbem\nIn tumidum et mediam mundo suspendit ab omni,\nErgo ubi conscendes orbem scandensque rotundum\nDegrediere simul, fugiet pars altera terrae,\nAltera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem,\nTantum inclinabit caeli positura uolantis,\nEt modo quae fuerant surgentia limite recto\nSidera curuato ducentur in aethera tractu,\nAtque erit obliquo signorum balteus orbe\nQui transuersus erat, statio quando illius una est,\nNostrae mutantur sedes. ergo ipsa moueri\nTempora iam ratio cogit uariosque referre\nSub tali regione dies, cum sidera flexo\nOrdine conficiant cursus obliqua malignos,\nLongius atque aliis aliud propiusue recumbat.\nPro spatio mora magna datur: quae proxima nobis\nConsurgunt, longos caeli uisuntur in orbes;\nVltima quae fulgent, celeris merguntur in umbras.\nEt, quanto ad gelidas propius quis uenerit Arctos,\nTam magis effugiunt oculos brumalia signa,\nVixque ortis occasus erit. si longius inde\nProcedat, totis condentur singula membris\nTricenasque trahent conexo tempore noctes\nEt totidem luces adiment. sic parua dierum\nEfficitur mora et attritis consumitur horis\nPaulatimque et pro spatio fulgentibus astris.\nPluraque, per partes subrepto tempore, signa\nQuaerentur medio terrae celata tumore\nAbducentque simul Phoebum texentque tenebras\nMensibus ereptis donee sit debilis annus.","prev":{"citation":"Astronomica 3.265-310","label":"Book 3, lines 3.265-3.310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.265"},"next":{"citation":"Astronomica 3.356-397","label":"Book 3, lines 3.356-3.397","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.356"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}