{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 3.443-489","citation":"Manilius, Astronomica 3.443-489","ref":"3.443","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.443","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.443.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Nunc, quibus hiberni momentis surgere menses\nIncipiant (neque enim paribus per sidera cuncta\nProcedunt gradibus, niuei dum uellera signi\nContingant aequum luces cogentia et umbras\nFerre iugum), magna est ratio breuiterque docenda.\nPrincipio capienda tibi est mensura diei\nQuam minimam Capricornus agit, noctisque per horas\nQuam summam; quodque a iusto superauerit umbris,\nEt dederint luces, eius pars tertia signo\nTradenda est medio semper, qua sorte retenta\nDimidio uincat primum, uincatur et ipsum\nExtremo: totum in partes ita digere tempus.\nHis opibus tria signa ualent; sed summa prioris\nAccedet numeri, coniuncta sequentibus astris\nCesserit, ut, senis fuerit si longior horis\nBrumali nox forte die, Capricornus in horam\nDimidiam attollat luces, et Aquarius horam\nIpse suam proprie ducat summaeque priori\nAdiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsi\nConstituant, quantum accipiant de sorte prioris,\nEt tribus expletis horis noctemque diemque\nLanigero tradant aequandam tempore ueris.\nIncipit a sexta tempus procedere parte\nDiuiduum; triplicant uires haerentia signa\nVltimaque acceptas duplicant. Ita summa diebus\nRedditur, aequatae soluuntur faenore noctes\nRursus et incipiunt propria de sorte diebus\nCedere diuersa labentia tempora lege.\nNamque Aries totidem deducit noctibus horas\nQuot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces,\nHora datur Tauro, cumuletque ut damna priora\nDimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis\nRespondent, pariterque illis quae proxima fulgent;\nEt media aequatis censentur uiribus astra\nPraecipuosque gerunt uarianda ad tempora motes.\nHac uice descendunt noctes a sidere brumae\nTollunturque dies, annique inuertitur orbis,\nSolstitium tardi dum fit sub sidere Cancri;\nTumque diem brumae nox aequat, tempora noctes\nLonga dies, similique redit, quo creuerat, actu.\nIlla etiam poterit nascens uia ducere ad astrum\nQuod quandoque uadis emissum redditur orbi.\nNam quota sit lucis, si luce requiritur, hora\nAspicies, atque hunc numerum reuocabis in ipsum\nMultiplicans decies, adiectis insuper eidem\nQuinque tamen summis, quia qualicumque sub hora\nTer quinas mundi se extollunt sidera partes.","prev":{"citation":"Astronomica 3.398-442","label":"Book 3, lines 3.398-3.442","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.398"},"next":{"citation":"Astronomica 3.490-536","label":"Book 3, lines 3.490-3.536","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.490"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}