{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 3.537-578","citation":"Manilius, Astronomica 3.537-578","ref":"3.537","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.537","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.537.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab orae\nSidere, quem memorant horoscopon inuentores,\nParte quod ex illa describitur hora diebus,\nOmne genus rationis agi per tempora et astra\nEt capite ex uno menses annosque diesque\nIncipere atque horas tradique sequentibus astris;\nEt, quamquam socia nascantur origine cuncta,\nDiuersas tamen esse uices, quod tardius illa,\nHaec citius peragant orbem. semel omnia ad astra\nHora die, bis mense dies uenit, unus in anno\nMensis et exactis bis sex iam solibus annus.\nDifficile est in idem tempus concurrere cuncta,\nVnius ut signi pariter sint. sortis et annus\nAsperioris aget mensem; si mensis in astrum\nLaetius inciderit, signum sit triste diei;\nSi fortuna diem foueat, sit durior hora.\nIdcirco nihil in totum sibi credere fas est,\nNon annos signis, menses uertentibus annis,\nMensibus aut luces, aut omnis lucibus horas,\nQuod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur,\nEt modo dest aliis, modo adest, uicibusque recedit\nAut redit atque alio mutatur tempore tempus\nInterpellatum uariata sorte dierum.\nEt, quoniam docui, per singula tempora, uitae\nQuod quandoque genus ueniat, cuiusque sit astri\nQuisque annus, cuius mensis, simul hora diesque,\nAltera nunc ratio, quae summam continet aeui,\nReddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur.\nQuae tibi, cum finem uitae per sidera quaeris,\nRespicienda manet ratio numerisque notanda.\nBis quinos annos Aries unumque triente\nFraudatum dabit. adpositis tu, Taure, duobus\nVincis, sed totidem Geminorum uinceris astro,\nTuque bis octonos, Cancer, binosque trientes,\nBisque nouem, Nemeaee, dabis bessemque sub illis.\nErigone geminatque decem geminatque trientem,\nNec plures fuerint Librae quam Virginis anni.\nScorpios aequabit tribuentem dona Leonem.\nCentauri fuerint eadem quae munera Cancri.\nTer quinos, Capricorne, dares, si quattuor essent\nAdpositi menses. triplicabit Aquarius annos\nQuattuor et menses uitam producet in octo.","prev":{"citation":"Astronomica 3.490-536","label":"Book 3, lines 3.490-3.536","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.490"},"next":{"citation":"Astronomica 3.579-624","label":"Book 3, lines 3.579-3.624","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/3.579","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/3.579"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}