{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 4.400-442","citation":"Manilius, Astronomica 4.400-442","ref":"4.400","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.400","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.400.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":299,"text":"Annua solliciti consument uota coloni,\nEt quantae mercedis erunt fallacia rura!\nQuaeremus lucrum naui Martemque sequemur\nIn praedas. pudeat tanto bona uelle caduca.\nLuxuriae quoque militia est, uigilatque ruinis\nVenter, et, ut pereat, suspirant saepe nepotes.\nQuid caelo dabimus? Quantum est, quo ueneat omne?\nImpendendus homo est, deus esse ut possit in ipso.\nHac tibi nascentum mores sunt lege notandi.\nNec satin est signis dominantia discere signa\nPer denos numeros et quae sint insita cuique;\nSed proprias partes ipsas spectare memento\nVel glacie rigidas uel quas exusserit ignis,\nEt sterilis in utroque tamen, quas largior umor\nQuasue minor iusto uitiat. namque omnia mixtis\nViribus et uario consurgunt sidera textu.\nEst aequale nihil. terrenos aspice tractus\nEt maris et notis fugientia flumina ripis:\nCrimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est.\nSic sterilis tellus laetis interuenit aruis\nAc subito rumpit paruo discrimine foedus;\nEt modo portus erat pelagi iam uasta charybdis,\nLaudatique cadit post paulum gratia ponti;\nEt nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis,\nEt, faciens iter aut quaerens, curritue reditue.\nSic etiam caeli partes uariantur in astris:\nVt signum a signo, sic a se discrepat ipsum\nMomentoque negat uires usumque salubrem,\nQuodque per has geritur partes sine fruge creatur\nAut cadit aut multis sentit bona mixta querellis.\nHae mihi signandae proprio sunt carmine partes.\nSed quis tot numeros totiens sub lege referre,\nTot partes iterate queat, tot dicere summas,\nPerque paris causas faciem mutare loquendi?\nIncidimus in uerba; piget. si gratia derit,\nIn uanumque labor cedit quem despicit auris.\nSed mihi per carmen fatalia Tura ferenti\nEt sacros caeli motus ad iussa loquendum est,\nNec fingenda datur, tantum monstranda figura.\nOstendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet\nPondera. nec fas est uerbis suspendere mundum:\nRebus erit major. nec parua est gratia nostri\nOris, si tantum poterit signare cauenda.","prev":{"citation":"Astronomica 4.357-399","label":"Book 4, lines 4.357-4.399","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.357"},"next":{"citation":"Astronomica 4.443-480","label":"Book 4, lines 4.443-4.480","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.443"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}