{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 4.758-801","citation":"Manilius, Astronomica 4.758-801","ref":"4.758","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.758","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.758.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis:\nHoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris\nIdaeae matris famulus regnoque feroci\nCappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia diues\nTe colit et Macetum tellus, quae uicerat orbem.\nVirgine sub casta felix terraque marique\nEst Rhodos, hospitium recturi principis orbem,\nTumque domus uere Solis, cui tota sacrata est,\nCum caperet lumen magni sub Caesare mundi;\nIoniae quoque sunt urbes et Dorica rura,\nArcades antiqui celebrataque Caria fama.\nQuod potius colat Italiam, si seligis, astrum\nQuam quod cuncta regit, quod rerum pondera nouit,\nDesignat summas et iniquum separat aequo,\nTempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque?\nHesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma\nOrbis et imperium retinet discrimina rerum,\nLancibus et positas gentes tollitque premitque,\nQua genitus Caesar melius nunc condidit urbem\nEt propriis frenat pendentem nutibus orbem.\nInferius uictae sidus Carthaginis arces\nEt Libyam Aegyptique latus donataque rura\nCyrenes lacrimis radicis Scorpios acris\nEligit, Italiaeque tamen respectat ad undas\nSardiniamque tenet fusasque per aequora terras.\nGnosia Centauro tellus circumdata ponto\nParet, et in geminum Minois filius astrum\nIpse uenit geminus. celeris hinc Creta sagittas\nAdserit intentosque imitatur sideris arces.\nInsula Trinacriae fluitantem ad iura sororem\nSubsequitur Creten sub eodem condita signo,\nProximaque Italiae tenui diuisa profundo\nOra paris sequitur leges nec sidere rupta est.\nTu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente\nEst positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo,\nHispanas gentes et quot fert Gallia diues;\nTeque feris dignam tantum, Germania, matrem\nAdserit ambiguum sidus terraeque marisque\nAestibus assiduis pontum terrasque tenentem.\nSed Iuuenis nudos formatus mollior artus\nAegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in oras>\nEt Cilicum gentes uicina et Aquarius arua.\nPiscibus Euphrates datus est, ubi pisce sub apto\nCum fugeret Typhona Venus subsedit in undis.","prev":{"citation":"Astronomica 4.711-757","label":"Book 4, lines 4.711-4.757","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.711","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.711"},"next":{"citation":"Astronomica 4.802-847","label":"Book 4, lines 4.802-4.847","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.802","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.802"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}