{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 4.802-847","citation":"Manilius, Astronomica 4.802-847","ref":"4.802","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.802","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.802","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.802.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Magna iacet tellus magnis circumdata ripis,\nParthis, et <a> Parthis domitae per saecula gentes,\nBactraque et exterius Babylon et Susa Ninosque,\nNominaque innumeris uix complectenda figuris,\nEt Tigris et rubri radiantia litora ponti.\nSic diuisa manet tellus per sidera cuncta,\nE quibus in proprias partes sunt iura trahenda;\nNamque eadem, quae sunt signis, commercia seruant,\nVtque illa inter se coeunt odioque repugnant,\nNunc aduersa polo, nunc et coniuncta trigono,\nQuaeque alia in uarios affectus causa gubernant,\nSic terrae terris respondent, urbibus urbes,\nLitora litoribus, regnis contraria regna;\nSic erit et sedes fugienda petendaque cuique,\nSic speranda fides, sic et metuenda pericla,\nVt genus in terram caelo descendit ab alto.\nPercipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio\nNomine, quod certos quasi delassata per annos\nNon numquam cessant sterili torpentia motu.\nScilicet immenso nihil est aequale sub aeuo\nPerpetuosque tenet flores unumque tenorem,\nMutantur sed cuncta die uariantque per annos;\nEt fecunda suis subsistunt frugibus arua\nContinuosque negant partus effeta creando,\nRursus quae fuerant steriles ad semina terrae\nPost noua sufficiunt nullo mandante tributa.\nConcutitur tellus ualidis compagibus haerens\nSubducitque solum pedibus; natat orbis in ipso\nEt uomit Oceanus pontum sitiensque resorbet\nNec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes,\nHumani generis cum solus constitit heres\nDeucalion scopuloque orbem possedit in uno.\nNec non, cum patrias Phaethon temptauit habenas,\nArserunt gentes timuitque incendia caelum\nFugeruntque nouas ardentia sidera flammas\nAtque uno metuit condi natura sepulcro.\nIn tantum longo mutantur tempore cuncta\nAtque iterum in semet redeunt. sic tempore certo\nSigna quoque amittunt uires sumuntque receptas.\nCausa patet, quod, Luna quibus defecit in astris\nOrba sui fratris noctisque immersa tenebris,\nCum medius Phoebi radios intercipit orbis\nNec trahit accensum quo fulget Delia lumen,\nHaec quoque signa suo pariter cum sidere languent\nIncuruata simul solitoque exempta uigori\nEt uelut elatam Phoeben in funere lugent.","prev":{"citation":"Astronomica 4.758-801","label":"Book 4, lines 4.758-4.801","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.758"},"next":{"citation":"Astronomica 4.848-895","label":"Book 4, lines 4.848-4.895","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.848","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.848"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}