{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomica 4.848-895","citation":"Manilius, Astronomica 4.848-895","ref":"4.848","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.848","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.848","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.848.md","author":{"name":"Manilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius"},"work":{"title":"Astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica","urn":null},"verse":true,"words":316,"text":"Ipse docet titulus causas: ecliptica signa\nDixere antiqui. pariter sed bina laborant,\nNec uicina loco sed quae contraria fulgent,\nSicut Luna suo tum tantum deficit orbe\nCum Phoebum aduersis currentem non uidet astris.\nNec tamen aequali languescunt tempore cuncta,\nSed modo in affectus totus producitur annus,\nNunc breuius lassata manent, nunc longius astra\nExceduntque suo Phoebeia tempora casu.\nAtque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur\nImpleruntque suos certa statione labores\nBina per aduersum caelum fulgentia signa,\nTum uicina labant ipsis haerentia casu,\nQuae prius in terras ueniunt terrasque relinquunt,\nSidereo non ut pugnet contrarius orbi\nSed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse,\nAmissasque negat uires, nec munera tanta\nNec similis reddit noxas. locus omnia uertit.\nSed quid tam tenui prodest ratione nitentem\nScrutari mundum, si mens sua cuique repugnat\nSpemque timor tollit prohibetque a limine caeli?\n\"Conditur en\" inquit \"uasto natura recessu\nMortalisque fugit uisus et pectora nostra,\nNec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur,\nCum fatum nulla possit ratione uideri.\"\nQuid iuuat in semet sua per conuicia ferri\nEt fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse,\nQuosque dedit natura oculos deponere mentis?\nPerspicimus caelum, cur non et munera caeli,\nInque ipsos penitus mundi descendere census\nSeminibusque suis tantam componere molem\nEt partum caeli sua per nutricia ferre\nExtremumque sequi pontum terraeque subire\nPendentis tractus et toto uiuere in orbe?\nQuanta et pars superet rationem discere noctis.\nIam nusquam natura latet; peruidimus omnem\nEt capto potimur mundo nostrumque parentem\nPars sua perspicimus genitique accedimus astris.\nAn dubium est habitare ileum sub pectore nostro\nIn caelumque redire animas caeloque uenire,\nVtque sit ex omni constructus corpore mundus\nAetheris atque ignis summi terraeque marisque\nSpiritus aut motu rapido qui iussa gubernet,\nSic esse in nobis terrenae corpora sortis\nSanguineasque animas anima, qui cuncta gubernet\nDispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum\nSi possunt homines, quibus est et mundus in ipsis\nExemplumque dei quisque est in imagine parua?","prev":{"citation":"Astronomica 4.802-847","label":"Book 4, lines 4.802-4.847","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.802","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.802"},"next":{"citation":"Astronomica 4.896-935","label":"Book 4, lines 4.896-4.935","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/astronomica/4.896","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/manilius/astronomica/4.896"},"credit":{"text":"Manilius, Astronomica. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/MANIL%7Castr%7C001","quality":"proofread"}}