{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1.17-28","citation":"Mappinus Rhemensis, Epistolae 1.17-28","ref":"1.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/1.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/1.17.md","author":{"name":"Mappinus Rhemensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mappinus-rhemensis"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Nam nos, mediante capite nostro quod est Christus, nullis adversitatibus a vestra anxietate divellimur, nullisque asperitatibus a vestra charitate dividimur. De qua re si tamen præsumptiosi non existimus, indicare præsumimus. Decuerat ut vestra consolatio, pro hujusmodi conditionibus potius quam regiae vocationis, nos conserere debuisset; quia pari modo, si nobis aliquid simile, quod in posterum arbitramur posse fieri, contigisset, statim ad vestram fraternitalem scripta direxissemus, ut nos congruo tempore vel loco coram positi videremus. Quanquam parere nos regiis praeceptis ia bonis rebus et conveniat et libeat, tamen non vestris minus scriptis, si studio charitalis, non supercilio dirigantur despectionis; quia amaritudo vestra dulcedo nostra esse non poterit; nec abjectio vestra absque nostra dejectione constabit; et veneratio vobis debita impensa a nobis non dignoscitur procul posita. Atque utinam, ut praefati sumus, charitate sua dente ac pagina decurrente, vestram nobis patefieri decrevissetis animorum molestiam! cognoveramus utrum compatimur molestiis vestris, an delectamur; nam tacente, ut ipsi scitis, divina, sola loquente viro humanitas intelligere potest. Hoc tamen plenius noverit vestra perfectio, si ad nos iterata scripta domini regis ante quinque vel sex dies calendarum Juniarum pervenissent, in die praefato praesentiam humilitatis nostrae in locum habueratis constitutum °.","prev":{"citation":"Epistolae 1.1-16","label":"1.1 to 1.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/1.1"},"next":{"citation":"Epistolae 2","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mappinus-rhemensis/epistolae/2"},"credit":{"text":"Mappinus Rhemensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1152/tmp1152/tmp1152.tmp1152.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}