{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera 458","citation":"Marco Girolamo Vida, Opera 458","ref":"458","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/458","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/458.md","author":{"name":"Marco Girolamo Vida","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida"},"work":{"title":"Opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera","urn":null},"verse":true,"words":372,"text":"Sunt spatia, angustis cùm res tibi finibus arcta,\nIn longum trahito arte. viae tibi mille trahendi,\nMille modi nam ficta potes multa addere veris,\nEt petere hinc illinc variarum semina rerum.\nNónne vides, vt nostra Deos in praelia ducant,\nHos Teucris, alios Danais socia arma ferentes,\nCertantésque inter se odiis, donec pater ipse\nConcilium vocet, atque ingentes molliatiras?\nCum secura tamen penitus natura Deorum\nDerat, & aspectu nostro summota quiescat.\nAddunt infernâsque domos regna inuia viuis,\nTartareósque lacus, Ditémque, & Erinnyas atras, i\nTum voluerum captant cantus, atque omina pennae.\nSaepe etiam hospitibus conuiuia laeta receptis,\nRegalésque canunt epulas, vbi multa repostis\nNarrantur dapibus vario sermone vicißim,\nNunc ludos celebrant magnorum ad busta virorum,\nAnnua nunc patriis peragunt Diis sacra periclo\nSeruati quondam, laudésque ad sidera tollunt\nAut Phoebi monstroingenti Pythone perempto,\nAut magni Alcidae, Cacum vt videre iacentem.\nRege sub Eurystheo tulerit quos ille labores\nAlterni repetunt cantu. superomnia Caci\nSpeluncam adijciunt, spirantémque ignibus ipsum.\nAn memorem, quandoque omnes intendere neruos\nCùm libuit, verbísque ipsam rem aequare canendo,\nSeu dicenda feri tempestas horrida ponti,\nVentorum & rabies, fractaeque ad saxa carinae\nAut Siculo angusto, aut impacato Euxino?\nSiuc\nSiue coorta repente lues, cùm multa ferarum\nCorpora, multa hominum letho data, siue Sicana\nDicendum quantis terra tonet Aetna ruinis\nProrumpens atram caeli vsque ad sidera nubem\nsurbine fumantem piceo, & candente fauilla. Vidisti cum bella canunt horrentia & arma, Arma fremunt, miscentque equitum, peditumque ruinas.\nAnte oculos Martis sese offert tristis imago,\nNon tantum vt dici videantur, sed fieri res,\nVnde ipsis nomen Graij fecêre poëtis.\nArmorum fragor audiri gemitusque cadentum,\nCadentúmque ictus, & inania vota precantum.\nQuis quoque, cum captas euoluunt hostibus vrbes,\nlemperet a lacrymis? tectorum ad culmina saeuas lre faces, paßimque domos inuoluere flammas ernere erit, trepidósque senes, puerósque parentes Amplexos, flentésque ipsas ad sidera matres sollentes clamorem hostes intérque, suósque,\nAbstractásque nurus adytis, arisque Deorum\nEt crinem laniare, & pectora tundere palmis,\nHos fugere, ast illos ingentem abducere praedam,\nPerque domos, pérque altaruunt delubra Deorum,\n(vis?\nAtque huc, atque illuc tota discurritur vrbe.\nQuid cum animis sacer est furor additus, atque potens\nNam variant species animorum, & pectora nostra\nNunc hos, nunc illos multo discrimine motus\nConcipiunt, seu quòd caeli mutatur in horas\nTempestas, hominúmque simul quoque pectora mutant,\nSeu quia non ijsdem respondent saepe labore","prev":{"citation":"Opera 457-3","label":"HIERONYMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/457-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/457-3"},"next":{"citation":"Opera 460","label":"HIERONYMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/460"},"credit":{"text":"Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}