{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 138.5-7","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 138.5-7","ref":"138.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/138.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/138.5.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Ita autem proceditur: Computatâ aliqva juxta supra traditum modum, ad vulgare suppositum, Eclipsi Solis; si finalis latitudo visa, à visa latitudine initiali, nihil, aut parum differat: non opus fuerit ulla ulteriori correctione: omnia enim reqvisita, ad vulgare suppostum computatae, coincidunt provimè cum eâ, qvae accuratissime inqviritur: Sin vero visa latitudo Initia is, & Finalis ultra q scrupula à se invicem dissenserint, 1. differentiam horarii visi à vero, ad horam, copulam visam antecedentem, applica horario Lunae vero, idem fac c. differemia ad hor: seqventem; & habebis duos horarios Lunae visos, qvi invicem additi constituunt in Alo rectangulo crus majus. 2. Ad unius horae moment: ante copul: visam, & unius horae post eandem, inqvire latitudines visas, & si ejusd: denominationis fuerint (vel boreae, vel austr.) minorem à majore subtrahe: si diversae utramque invicem adde; & acqvires incrementum, vel decrementum laritudinis visae, per bihorium; & hoc ipsum est in Alo rectangulo crus minus. Crura, in Tabs rectanguli parvi Frontem & marginem immissa, dant in Area (corr, corrig.) latus maximum, sive ang: recto oppositum, qvod est ipse motus Lunae visus in tramite per bihorium, semper major eo, qvi in Ecliptica computatur. 3. Cognitis omnibus Ali homologi lateribus, talis instituatur analogia: qvae est ratio motus visi per bihorium, in tramite numerati, ut lateris maximi, ad differentiam latitudinis, ut crus minus; ea est ratio latitudinis visae, in mom. copulae visae, ad portiunculam tramitis, inter circulum latitudinis in centro Solis ad Eclipt. rectum, & inter perpendiculum qvod è centro Solis in tramitem ad punct. maximae obscurat: cadit, interceptam; qvae semper est ad plagam latitudinis minoris. Multiplicatâ ergo differentia latitudinum, in latitudinem visam, ad momentum copulae visae, & numero emergente diviso per motum bihor. in tramite, provenit ista portiuncula, quae per horar. Lunae à Sole in tramite divisa, dat irtervallum temporis, inter cop. visam, & maximam obscurationem intercedens; subtrahendum à momento copulae visae: si latitudo visa initialis minor fuerit Finali; addendum vero, si Initialis latitud. visa fuerit major Finali. 4.","prev":{"citation":"Urania propitia 138.1-4","label":"138.1 to 138.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/138.1"},"next":{"citation":"Urania propitia 139","label":"CAPUT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/139"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}