{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 15.6-8","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 15.6-8","ref":"15.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/15.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/15.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/15.6.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Oblatis enim duabus numerorum Astronomicorum seriebus, etsi cuilibet integrum est, alterutramlibet pro multiplicandam super: loco collocare; praestat, tamen, si inaeqvales sunt, eam, quae aut plures species habet; aut majoris valoris numeralis est, superiori loco ponere, singulasque species, suis signaturis superferscriptis exprimere. Huic statim subscribatur inferior, seu altera series minor, sive multiplicans, ita qvidem, ut prima ejus, ad dextram posita species, directè priori speciei superioris, secunda, secundae &c: superscriptis qvoque suis cujusque signaturis respondeat; subducaturque linea transversa. Secundo, primae sive dextrae figurae tam superioris; qvàm inferioris signaturae invicem addantur, summaque signatura priori spec. in ra lineam directè subscribatur, ea quippe est, quae seriei è multiplicatione emergentis, primae seu dextrae speciei characterem notificat: quae in sequentibus semper uno apice minuitur, Sub scribanturque hac ratione futurae seriei emergenti omnes signaturae infra lineam. Tertio, numeris & signaturis sic ritè collocatis, incipienda est multiplicatio in primis à dextra figuris, qvarum minor semp. in fronte Tabulae Sexagenar ae, major in margine quaeritur, & dat lineae & columnae communis concursus, valorem numeralem, in species reductum, scribiturque dextra ejus numeri species sub primam signaturam, secunda sub seqvente. Inde prima inferioris seriei species, in secundam superioris, eodem modo ducitur, & valor numeralis in species redactus competentibus signaturis subscribitur: ita pergerdo, usque ad ultimam superioris speciem: quo absoluto, si interior plures spec: habuerit, singulae per omnes & singulas superioris spec. ducendae sunt, & valor Qvartò, omnes dictâ ratione numeralis emergens competentibus signat. subscribatur.","prev":{"citation":"Urania propitia 15.1-5","label":"15.1 to 15.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/15.1"},"next":{"citation":"Urania propitia 16.1-4","label":"16.1 to 16.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/16.1"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}