{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 2.4-7","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 2.4-7","ref":"2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.4.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Etsi verò ei statim ostenderem, ipsamet qvoq jam previdebat; qvam ardua, qvantae molis, qvantique laboris, & temporis res sit, hoc effectum dare: tantum tamen aberat ut ab hoc se dimoveri proposito pateretur: ut etiam contra audentior redderetur, & animo ingent qvantumcumque etiam laboris tolerandum, qvantumcunquam taediorum perferendum foret, in se reciperes; & auxilio divino adjuta, omnia haec superare speraret; id qvod postmodum diligentiâ, circumspectione, patientiâ, constantiâ omnem fidem humanam exuperante praestitit, itsqe ad operis usg ultimam absolutionem perdumvit. Sed inciderunt haec operis ivitia in tempora periculosa, & suscepto negotio inimicißima, dum fatali vertigine, res Silessae sursum deorsum miscerentur, Marsq promiscuus Provinciam ferro & stammis devastaret, Bellona qvoqe cum suo strepitu & taratantaris in Urbibo & oppidis omnem tranqvillitatem prorsus labefactaret, & simul Uraniae sacra interturbaret. Hint nobis à neceßitate ortum est consilium, domicilium nostrum in vicinam Poloniam regionem, tunc temporis maximè pacatam, transferendi. Anteqvam verò limites attingeremus, à propinqvo milite praeterjus, & sus, atque contra datam fidem proditoriè expotiati sumus. Qvae autem nos in Polonia primum suscepit, omnemg. humanitatem, benevolentiam & gratiam exhibuit, mansionemque pacatam & tutam concessit, fuit, dum adhuc in vivis erat, Illustris, devota, DEodicata, & Reverendissima Domina, Virgo Sophia Lubinska, Coenobii Olobocensis Abbatissa; cui puulo post è vivis excedenti successit Illustris, devota, & Reverendisima Domina, Virgo Ursula Kobiersicka, cujus vitam valetudinem, fortunam& administrationem Deus diu prorogare, tueri, prosperare clemens ter velit. Haec enim, sicut in officio, & dignitate succeßit; ita etiam beneficentiam & gratium erga me meosque hactenus continuavit? id qvod eò refero; ut publicum debirae mea gratituSub harum tutela, & protectione gratitudinis erga utramque hoc extet testimonium. de anno in annum mea Cunitia has Tabulas ulteriùs subinde promovit; ut prima & secunda earum pars, anno Christi 1643: Tertia verò 1645. absolveretur: ipsaque labori tam arduo, pertinaci, & diuturno ultimam tandem manum, gratioso Det auxilio de defficultatibus omnibus triumphans, imponeret.","prev":{"citation":"Urania propitia 2.1-3","label":"2.1 to 2.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.1"},"next":{"citation":"Urania propitia 2.8-10","label":"2.8 to 2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/2.8"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}