{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 40.5-7","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 40.5-7","ref":"40.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40.5.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Elementum eruitur, si per summam semidiametrorum, se rupula casus Astronomicè facillime) dividuntur: qvae enim in quotiente sunt scrupula, in Tabulam Primam Sinuum scrupularium immittantur; & qvi per ea extrahitur arcus, est ipsum elementum secundum qvaesitum; qvod ad principium Eclipsis Solaris, respectu circuli latitudinis, semper est ad plagam occidentis; infine semper ad plagam Orientis. In Lunaris vero principio, semper ad plagam Orientis, in fine semper ad plagam occidentis. Haec porrò duo elementa si ejusdem plagae fuerint, s utrumque vel orientem vel occidentem versus) communi titulo retento, adduntur: Si vero diversę (altero versus ortum, altero versus oc casum, constituto:) minus à majori subtrahitur, & majoris titulus retinetur. eritque inventa inclinatio qvam quaerebamus. Exempla propter brevitatem non addo, indoctrina enim Eelipsum intra occurrent. Atque haec sunt quae in doctrina Sphaericâ minus hactenus usitata, usus tamen expeditioris gratiâ, valdè necessaria, Lectori breviter proponere volui. Interim ut plenariam doctrinae sphaericae tractationem susciperem, non passa est instituti ratio, cum hujus generis Tabulae, (ut omnium Artificum hactenus edita opera testantur,) partem Astronomiae Theoricam (ut vulgo vocatur) qvae Planetarum motum & affectiones monstrant, potissimùm sibi propositum habent: sphaericis ad suos Autores amandatis: Qvae primae partis Tabulae adhuc explicandae restant, scilicet de temporis aeqvatione, & reductione, praeparatoria sunt ad tractationem Tabularum se cundae partis.","prev":{"citation":"Urania propitia 40.1-4","label":"40.1 to 40.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40.1"},"next":{"citation":"Urania propitia 40","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}