{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 41.1-5","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 41.1-5","ref":"41.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/41.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/41.1.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"CAPUT DE USU TABULARUM AEQVATIONIS TEMPORIS. Tic statim initio, Astrophilo Tyroni probè perspiciendum est, quid sibi velint isti quo termini, TEMPUS AEQVALE sMEDIUM; ETTEMPUS APPARENS, haec enim duo in hac consideratione mutuò sibi opponuntur: Tempus ergo AEQVALE (ego hypotheticum, eo quod ejus mensura, in sola mente supponatur, & extra hanc, nullam realitatem habeat, facilioris comprehensionis ergo, vocare malo) est, ea durationis & motuum mensura, cujus omnes partes, ad amussim sibi aeqvales, & similes ab Artificibus supponantur, ut omnes, & temporis apparentis, & motuum ab aeqvalitate excessus, & defectus, ad hujus mensuram aestimare, definire, & dijudicare possint. Aliis etiam MEDIIM vocatur; eò, qvod inter extrema, id est, inter omnem tarditatis & celeritatis excessum, & defectum exactè mediet; & hoc tempus, Artifices in omni motuum mensurâ & determinatione usurpant, neque quicquam, (si extrema praecisio urgeatur) in Arte, sine hac suppositione praestare possunt. Tempus verò APPARENS, (ego, physicum & reale, eò qvod ejus mensura partim physicas intensiones & remissiones, tàm ordinarias, qvàm extra ordinarias: partim mathematicas inaeqvalitates realiter suscipit; de nominare soleo); est ea durationis & motuum mensura, qvam temporis index Sol, inaequali suo ad meridianum accessu, revera facit inaeqvalem. Eo Tabulae Astronomicae in correcto non utuntur; nisi beneficio aeqvationis temporis priùs ad medium reducatur. Haec de terminorum acceptione dicta sufficiant. Fundamentum porrò hujus rei hoc est, Temporis qvatenus hic consideratur index est Sol; hic motu suo proprio, annum, primariam illam Temporis speciem, spacium 305/ ferè dierum; communi V. sive primo motu, DIEM NATURALEM, id est illud postremum Temporis Elementum, spacium 24 horarum conficit. Illius mensura in Eclipticâ; hujus in aeqvatore fundatur. Caeterum, dum Sol motu proprio Eclipticam permeando, annum definit; Interim aeqvator pro zos diebus tot revolutiones absolvit; & pro pter Solis diurnum additamentum, per annum in integram revolutionem excrescens, unam qvoque addit; ita ut annus communis 3os dierum, aequatoris 366 integras revolutiones contineat. Haec adjectitia aqvatoris revolutio, per 365 dies is min. dividitur, & provenit diurnum arcus culminis Aeqvatorei AEQUALE additamentum 59'. 8'', ut dies aequalis 360´ 59'. 8' aequatoris constet: APPARENS vero, modo plus, modo minus adjaciat; ac proinde aequatione, & ad aequale reductione, indigeat. Pro tempore n.","prev":{"citation":"Urania propitia 40","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/40"},"next":{"citation":"Urania propitia 41.6-8","label":"41.6 to 41.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/41.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/41.6"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}