{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 59.1-4","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 59.1-4","ref":"59.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/59.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/59.1.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Atque hac ratione Tempora, & Loca nostri seculi, ad propositum tempus reducta sunt, & calculo ex his Tabulis instituendo adaptata. De qvibus Lector probenotet, in reducendo Tempore ab apheliis in qvinque Planetis b A δ 9.8. reductionem ipsam è prima Tabulae columnâ locum non habuisse, ut qvae subtractionis Titulo ubiqve major fuit Epochâ nostri Seculi: ac proinde ubiqe per complementum è secunda columna, titulo contrario s. additionis, operandum fuisse. Neque dissimilis modus est, ad futurorum Seculorum Temporis momenta reducendiepochas nostri seculi, modo in Reductione Titulus frontis Tabulae bene attendatur, & Reductio juxta cum ritè applicetur. Et tantum de excerptione e primis planetarum Tabulis. Seqvicus De excerptione ex Tabulis secundis, excerptorumque correctione. Hic Lectori considerandum est, qvod in omnibus & singulis, Margo sinister, Tempora ab apogaeis & apheliis, e prima Tabulâ jam nota, contineat: areae v, columna prima, correspondentes veras ab apogaeis vel apheliis distantias, in Signis, gradibus, scrupulis primis & secundis: Secunda motus diurnos anomalicos: Tertia horarios. Frontes vero Tabularum, Titulos & Signaturas exhibent; & sunt ita adornatae, ut in Pna, ad singulas Temporis ab apogaeo horas; in O, Ere, Vrio, ad singulos dies, in & te ad binos; in Ave ad duodenorum; In bno ad 30 dierum saltus; veras ab apogaeis & apheliis distantias, exhiberent. De excerptione verò, correctione, & applicatione è Tabulis secundis, hoc Generale praeceptum est. Cognitis è prima cujusvis Planetae Tabulâ, Tempore, in Sole qvidem & Luna, ab apogaeis, in reliqvis ab apheliis; nec non loco, in Sole, & Luna apogaei, in reliqvis aphelii; Tempus ab apogaeo & aphelio, in margine Tabulae Secundae qvaere, & si praecisè inventum fuerit; in primâ areae columnâ correspondentia Signa, gradus, scrupula prima, secunda, scilicet, (ut titulus docet,) distantiae ab apogaeo, vel aphelio, excerpe; non neglectâ sde qva paulò post monebo) correctione; eaque sic excerpta, adde loco apogaei, vel aphelii, è prima Tabula jam cognito, & obtinebis, in Sole qvidem locum Geocentricum verum & absolutum; in Luna hypotheticè verum; in reliqvis locum Heliocentricum.","prev":{"citation":"Urania propitia 57","label":"DE SECUNDAE TABULARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/57"},"next":{"citation":"Urania propitia 59.5-8","label":"59.5 to 59.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/59.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/59.5"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}