{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 6.1-5","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 6.1-5","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.1.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"grad: quantitas anguli orientis, Haec non propter Artifices, qui admonitione hâc mea non indigent; sed in gratiam huic exercitio minus ad svetorum inculco, hosque moneo, ut in singulis Tabulis, ludendo quasi, hanc partium cohaerentiam sibi familiarem reddant; Hac enim ratione fiet, si titulos suprascriptos, adsc riptos, & subscriptos beue notaverint, ut brevi proprio marte, in hoc Tabularum exercitio ad votum progrediantur & proficiant. Quod vero lector in diversis diversarum Tabularum frontibus, & marginibus, diversos numerorum saltus, modo per unum, duos, tres, quinque, imo decem gradus, animadvertit, reddetur in explicatione singularum, sigillatim facti ratio. Methodum quod concernit sequor ordinem Tabularum. Et primae partis Tabulas, eo, quo se ordine seqvuntur, primo, secundae secundo, tertiae tertio loco, explico, monendo statim ab initio, quid termini sive voculae technicae significent, & quid circa excerptionem observandum, addo modum utendi; Et tandem ipsum usum breviter adumbro. Restat hoc loco ut antevertam suspicionem; quaeret enim non nemo, qui fiat, ut contra morem omnium Artificum, duplici idiomate introductionem conscribam? suspicabiturque, (sunt enim homines ad suspicionem proni) quod vel studio novitatis, vel jactatione latinismi, vanam gloriolam vener. His respondeo, quod neque temere, neque inconsultò hoc fecerim; Sed permota impulsu duorum gravissimorum autorum Quorum primus est AMOR PATRIAE, alter ipsa NECESSITAS. Nemini ignotum esse puto, Nationem Germanam abundare ingeniis, Astronomico exercitio aptis, verum saepenumero imperitis latinismi. Quibus, quo pietatis praetextu, ego Germana Natione, fructum laborum meorum invidere, aut ceripere possem, non video; cum ipsorum Ethnicorum suffragio constet: magnam nostrorum laborum partem Patriam Et videmus plerasque alias Nationes, praecipua sua inventa, familiari sibi vendicare. sibi & vernaculo idiomate conscripta edere. Verum qvia hic labor, utpote communi reipublicae literariae incremento destinatus, communicandus erat etiam aliis Nationibus idioma nostrum non callentibus; Insuper quoque verendum, ne fortè (pravitate enim seculi nostri eò impudentiae perventum est, ut plurimi inveniantur, qui nihil pensi habent, opera alicujus notae, inscijs, inconsultis, & invitis Autoribus, imo planè suppressis eorum nominibus, in alia idiomata transsundere, & pro suis malitiosè divenditare) plagiarij arreptâ hac occasione, genuinum hunc meum, ingenuè & libere natum, & educatum partum, latinitatis veste circumvelatum, pro mancipio suae libidinis, ambitionis, & arrogantiae promercali venum exponant; Imperavit ipsa necessitas latinae utpote Universaliori, & plurimis Nationibus familiari lingvae hanc introductionem deAtque haec de generali operis idea, praemonuisse sufficiant.","prev":{"citation":"Urania propitia 5.4-7","label":"5.4 to 5.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/5.4"},"next":{"citation":"Urania propitia 6.6","label":"AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/6.6"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}