{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 85.6-8","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 85.6-8","ref":"85.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.6.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Verum, qvia in Frontispicio Libri promiscram, facilem qvendam modum revocandi loca nuperiorum, Saturni, & Jovis, ad exactiorem, & coelo magis consonam rationem: locus me admonet, ut nomen ibi contractum rescindam, & datam fidem liberem. Qvamvis enim RUDOLPHINIS perfectiores hactenus Tabula (qvantum scio) non prodierint; nemo tamen putet, nihil in illis restare emendandum. Nam crebrae, fidae, & diligenter ad coelum, per a8annos, à Marito observandissimo habitae observationes docuerunt; non solum in superioribus: sed etiam in reliqvis, due scilicet, Pr, & Vυ, imò in ipsis Luminaribus, (& qvod alii mirabuntur) in multis Fixis latitare imperfectiones; est, ubi errores, Artificum diligentiâ, in posterum emendandos, & exscindendos; qvorum maximam qvidem partem ipse jam sustulit; mihique concessit, ut speciminis loco, superiorum correctione cum doctis Artificibus communicatâ; Artis cultores ut diligentiùs in coelum inqvirerent, nomine ipsius admonerem. Reliqvorum vero emendationes nondum publicare voluit, expectans, qva fronte, & animo haec excipiantur? Quod si enim gratiarum loco, pro seculi pravitate, dium, cavillas, calumnias se manere senserit, mavult omnia suppressa perire; quam sacrum canibus projicere: 29 igitur observationibus, in diversissimis Ec centrici & commutationis punctis (id qvippe factu necessarium est ei, qvi hoc in negotio feliciter & fructuose operari vult) ad Saturnum habitis, & studiosissime inter se collatis; deprehendit, maximum Rudolphinarum à coelo excessum 4/20 (idque in primo commutationis semicirculo. Ut proinde rem ipsam breviter aperiam, seqvente facillimâ ratione, Calculator hi locum corrigat.","prev":{"citation":"Urania propitia 85.1-5","label":"85.1 to 85.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/85.1"},"next":{"citation":"Urania propitia 86","label":"CAPUT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/86"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}