{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia 98","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/98.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Qvi hoc fecerit experietur meram, & exactissimam harum Tabularum cum Rudolphinis aeqvipollentiam. Si qvaerat Lector, utrum nihil in eis emendandum restet? Hac responsi loco habeat, perinde cum Venere, ac cum Jove comparatum esse, ut unum & alterum Elementum Theoriam ejus ingrediens, vitium, per se effectus parvi, & facilè dissimulandipatiatur; qvod, nisi in iis locis, ubi mutua illa ab invicem vitiorum expunctio cessat: sed omnia qvasi in unum coagmentantur, vix agnosci possit: ac propterea Artificibus vitio non esse vertendum, si ad opportunos dies observatis fide dignis destituti, circa minutula aberraverint. Maxima vero, & rarò contingens Rudolphinarum à Coelo, (id qvod maritum diligentissima omnium, qvotqvot ipse habuit, & acqvirere potuit fide dignorum observatorum, circùmspectissimè facta collatio docuit,) discrepantia, gradus nullibi excedit. Correxit qvidem Maritus illa ingredientia, & ad possibilem propinqvitatem calculum adduxit; sed ob causas supradictas, haec adhuc publicare noluit, praesertim in his Tabulis, qvae compendium solummodo Rudolphinarum; non earundem emendationem promittunt. Pro calculi Exemplo sit Moestlini observatio, qvando anno CHRISTI IS7Adie i6 Septembris, manè horâ qvartâ, vidit sixam qvae corLeonis dicitur, à Venere tectam, Computamus vero ad itam matutinam, in meridiano Tabularum, locum Solis, Veneris, & stellae fixae, ut supra. Aliud Exemplum computet sibi Lector ad annum CHRISTI 1607. 4 Aprilestyl. vet. horam 8 1/2, eo Temporis momento, Hafniae Longimontanus observavit, Veneris & Mercurii distantiam 29. 24'; addens; Longitudinis differentiam aeqvalem ferè fuisse differentiae latitudinum; ut ita e longitudine Venerem superaverit (prout supra cap. II. indicavi) 1 gr. 42', & tanta utriusque latitudinis differentia necessariò fuerit. Iuveniet longitudinem 9Igo. 41, cum latitudine Australi oo. 8. Mercurii vero longitudinem seqvente capite investigamus, apparebit enim qvanta prae aliis, sit Rudolphinarum, utpote vero & immoto fundamento innixarum, bonitas, & demonstratio. XVII.","prev":{"citation":"Urania propitia 96.5-6","label":"96.5 to 96.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/96.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/96.5"},"next":{"citation":"Urania propitia 98-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/98-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/98-2"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}