{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Urania propitia viii","citation":"Maria Cunitz, Urania propitia viii","ref":"viii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/viii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/viii.md","author":{"name":"Maria Cunitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz"},"work":{"title":"Urania propitia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia","urn":null},"verse":true,"words":320,"text":"Qvidnam rerum opisex egit? vel mente repostum\nQvidnam habuit? qvòd non seriùs aut citiùs\nCondiderit mundum? annorum sex millia profer,\nEt nondum cepit, qvod fuit antè NIHIL;\nIpse etiam AETERNUS vivens sine compare, & absque\nImpare, cur selus maluit esse SIBI\nSic, inquam, qvaerit sapientia caeca, nec horret\nSubsannare DEUM, bulla, superbus homo!\nAt mens ò perversa! reqvire, reqvire, qvod ultra\nPasse cuum est, & qvae sunt patefacta tibi\nNeglige! num sic curris iter? nae, curris ubi atrox\nCornua sert latâ, BESTIA CURVA VIA:\nEn solem! en lunam! en rutilantia sydera Coeli!\nDaedalum opus terrae en! Oceanumqe vagum:\nHeit insiste: DEI sapientia cernitur heic heic;\nEt bonitas; illcic sunt tibi 1000F +\nSint licet atg. tibi lingvae centum orag. centum,\nFerrea vox, cerebrum Seraphicumque caput;\nNon enodabis lunae solisque labores,\nNec Planetarum vim satis expedies:\nSume globum Lunae maculosum, terge, vel unam\nAb sterges maculam, qvam nova Luna parit?\nAut libet exserere ingentum, aspice! daedala tellus,\nMagnisicum Det opus, nostra benigna parens.\nAn non gemmarum, herbarum, fructuum speciebus,\nOmnimodis radians, ebria, plena bonis?\nVirtutes scrutare ejus, sudabis & aeqva\nAuctori dabitur, gloria, laus & honor.\nOceani tandem seu fluxus sive refluxus\nPerpendas, salsi aut vasta creata maris;\nDispeream, nisi se divina potentia prodat,\nDeplacanda prece, haud discutienda strophis\nAut nisi sufficiat liber hic amplißimus almae\nNaturae, en, monstrat pagina sacra, alium\nMordicùs hunc relegas, mysteria magna docebit,\nEt vera instituet te agnitione DEI:\nAt penetrare, cave, stolido vel acumine mentis\nIndagare ea, qvae nox tenebraeque premunt\nHinc meritò laudanda mihi CUNITIA, praestans\nFoemina, qvae multa sedulitate, librum\nNaturae evolvit, venerans sanctog. JEHDVAE\nOscula dans, propter sydera clarapoli,\nQvae tam disposuit miro, ARBITER, ordine, summa\nHinc ut majestas emicet atque decus;\nHaec nos scire juvat, sapientia summa putatur,\nScire haud velle aliqva, & qvae DEUS ipse vetat.\nMacte labore tuo vim praestantis sima, Numen\nQui tecum tali relligione colunt.\nHos thronus excipiet coelesti in regia Olympi,\nAst illos satanae tartara saeva manent.\nSingularis amicitiae & observantiae ergò ser.","prev":{"citation":"Urania propitia vii-2","label":"ELEGEIDION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/vii-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/vii-2"},"next":{"citation":"Urania propitia viii-2","label":"CONSTANTINUS RINGIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/viii-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/viii-2"},"credit":{"text":"Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}