{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 12","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Vasa, seu mensurae Parisienses, quibus tam liquida quàm arida ponderantur, atque mensurantur, expendere, & cum mensuris Romanis, & Hebraicis comparare. Arisienses mensuras eligo, non quòd eas caeteris constantiores arbitrer, aut meliores, sed ob vrbis celebritatem, ad quam longè faciliùs possis quàm ad alias appellere, vel ex ea tibi vasa omnifaria comparare, quae postea cum tuis conferas. Heminam igitur, quam Chopinam vocant Parisienses, pro vasorum aliorum modulo sumamus, quam hactenus crediderunt libram aquae complecti, cùm vsque ad labra repletur, cùm tamen expertus fuerim 45. granis leuiorem esse librâ, quae facilè possis addere absque effluxu; vixque dubito quin primi istius heminae inuentores voluerint aquae libram integram illa contineri: quapropter eam heminam istius supponam esse capacitatis, vt libram, quemadmodum pars illius dimidia, quae semisextarius appellatur, dimidiam aquae libram, & Pinta duas libras capiat, cuius Quarta seu Potus duplus est, nam 4 aquae libras continet. Cadus autem seu dolium vulgò muid, 300. pintas habet, iuxta Henrici Codicem lib. 10. tit. 2. licet Codex Ludouici XIII. tit. 10. 288. habeat, quippe solum vinum clarum numerat, cùm pintae duodecim foecibus tribuantur. Huius autem figura cylindrica, vel potiùs cylindri duplicis vtrinque truncati, aequalibus basibus, vnde Cadus in medic latior, & crassior: cuius altitudo, seu longitudo interior duorum pedum & 10. digitorum; latitudo media pedum 2 & /, latitudo verò circa fundum duorum pedum. Vnde possis iudicare de cadorum Burgundensium, & aliarum Prouinciarum magnitudine Pedis dodrans tribuit latitudinem interiorem modio Parisiensi, quem vocant Boisseau: bes cum 5 lineis altitudinem: libras 16. tritici iuxta obseruationes meas continet absque vlla suceussione, vel percussione, cùm impletur ad cumulum, qui cum libris3 constet, supersunt librae 13. cùm modium hostieris. Verùm iuxta praedictum Ludouici Codicem l. 22. tit 10. frumenti libras 18, vncias 6, & K scrupulos complectitur: quare minotus habet libras 55 Ibidemque Modius maior. vulgò Muid, statuitur 2640 librarum qui diuiditur in duo dolia, vel 12 sextarios, sextarius verò in duas minas, mina in 2 minota, minotum de nique in duos minores modios diuiditur. Quantò verò maiorem contineat tritici quantitatem cùm percutitur & succutitur, ip se videris. Porrò cùm in vncia sint 860 grana tritici, vt absque electione occurrunt, sequitur libram 13760, rasilémque modium 220160 grana complecti.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 11-2","label":"COROLLARIVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/11-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 13","label":"COROLLARIVM PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}