{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 144-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 144-2","ref":"144-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/144-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/144-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/144-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"PROPOSITIO XXX. Organorum quibus aër condensatur, vel rarefit tam medicos, quàm alios vsus indicare. CVm ex artibus nihil expectari debere videatur vtilius quàm vt morbis difficillimis remedium adhibeatur, quos inter censetur acerrimus qui liberum lotij vsum impedit, quod saepè nimis eijci nequit, huic morbo mihi videtur Aeolopilis ita succurri posse; si nempe collum Aeolopilę Y amplectatur catheterem, seu tubulum in ignem immissum. Sit enim, verbi gratia, vesica X vrinam habens vsque ad lineam be: sitque tubulus argenteus b Z, cui si collum Aeolopilae d & ea ratione adaptetur, vt aër externus in orificia Z & ingredi nequeat; deinde subijciantur prunae vasi Y, quod sit tantae capacitatis, vt totam vrinam X continere possit, illam penitus exhauriet, idque vel paulatim, si nempe vas Y pedetentim incalescat, vel breuissimo tempore, & cum impetu, si promptiùs Aeolopila Y igniatur. Quo remedio toties quis vti poterit, quoties δσνεία laborabit; neque enim prunarum ardot, aut colli de calor nocebit, si catheter fuerit paulò longior, vel collum d & adeo longum sit, vt sphaera Y in vno sit cubiculo, & aeger in alio, vel asser, aut aliud quodlibet diaphragima aegrum inter & Aeolopilam collocetur. Porrò ignita & candens Aeolopila tanto poterit impetu suggere, vt non solùm extremam vrinae guttulam, sed etiam plurimas arenulas, & lapilulos educat, quibus aeger subleuetur. Scio quidem nullum id fore remedium cùm nullum foramen superest quo transeat vrina, ob partium carnosarum, quae nimis excreuere, impedimentum: sed vbi tantulus fuerit aditus, res succedet.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 144","label":"PROPOSITIO XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/144"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 145","label":"PROPOSITIO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/145"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}