{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 148","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/148.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Innotescet autem num aër tantundem condensatus sit, si vas in quod inijcietur, aequale sit praecedenti Aeolopilae, & sit illius aëris pondus septuagecuplum 6 granorum, hoc est 420 granorum, nam totus aër Aeolopila conclusus absque condensatione, 6 granorum sup ponitur. Constat verò lineas aëris cubicas 5654, hoc est paulò plusquam tres digitos aëris cubicos, esse pondo vnius grani, cum aquae lineae cubicae 4F necessariae sint vt grano aequiponderent; quocirca lineae cubicae aëris pondus est ¼g grani. Cumque sint in aquae libra, seu granis 9216, digiti cubici 231/2, hoc est ferèę, aëris libra complecte tur digitos cubicos 30175, 1/2, hoc est ferè 18 pedes cubicos. Qua verò ratione condensatio fieri possit explicatu difficillimum, cùm enim aër fontem MPNOQ impleat, vel Thermoscopium BA, & phiolam LH, séque corpora penetrare nequeant, cùm vna pars aëris non possit esse vbi est pars aquae, aut alia pars aëris, qui tamen fit vt plures quàm antea partes aëris fontem praedictum ingrediantur, ex quo nihil interim exire videatur? Cogit enim nos obseruatio fateri sextuplò maiorem aëris quantitatem in fontem ingredi, vel quod idem est, totum aërem, qui prius totam cauitatem MPNRQOM implebat, in spatium, seu locum NRO coarctari. Neque faciunt satis, qui dicunt hanc esse quantitatis, vel corporum naturam vt possint esse sub maiori, vel minori extensione, cum inquiramus modum quo fieri possit istud veluti naturae miraculum. Qua difficultate motus spiritalium autor Hyeron plurima vacuola per omnia corpora disseminari credidit (hac in parte Democritum aemulatus) in quae per compressionem coguntur partes, quae, vbi violentia defierit, ad pristinum locum redeant. Quod ex vase labiis adhaerente post suctionem aëris confirmat, carnem enim attrahit vt locus exinanitus repleatur Hinc pars Phaenomenam maxima explicari posse videtur admissis quibusdam spatiolis nullo corpore repletis inter partes aëris, quae crescant in rarefactione, decrescant in condensatione. Hac enim ratione solarium radiorum transitus per vitrum, aquam & alia diaphana, vini & aquae mixtio, & virtutum corporearim communicatio facilè concipiuntur. Sed cùm aër in locum sertuplò quàm antea minorem coarctetur, deberent esse quaelibae vacuola cuiuslibet partis aëreae sextupla: & in rarefactione ad minimum duodecupla; quapropter essent potiùs coaceruata quàm disseminata vacua. Sed neque explicant quomodo vacua solitò maiora in rarefactione, desinant, aut minora facta per condensationem crescant iterum, quaenam enim elateria cogunt aërem ad sui restitutionem?","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 147","label":"PROPOSITIO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/147"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 149","label":"PROPOSITIO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/149"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}