{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 187","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/187.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"de corporum grauitatibus explicarim, quae nolim hîc repetere, vt enarrem quibus modis in expendendis corporum grauitatibus vsus sim, ex quibus Lector sibi commodiorem, aut gratiorem eligat, nisipotiùs nouum aliquem excogitet. Imprimis igitur liquores phialis exploraui, quae tantò meliores, quantò collum angustius habuerint; cui collo lineola, vel filum accommodandum, vt singuli liquores ad eandem lineam ascendentes lagenam ex aequo impleant. Non commemoro qualibet vice lagenam penitus exsiccandam, ne praecedentis liquoris guttula lateribus interioribus, vel etiam exterioribus phialae adhaerens exactam grauitatis cognitionem interturbet. Tac eo etiam quae aliàs de bilancibus & stateris dicta sunt, déque ponderum diuisionibus, in quibus maxima diligentia requiritur. Verùm hic modus non est commodus ad corpora dura expendenda, qualia sunt metalla, nisi priùs funderentur, vt reuera fundi curaui; sed praeterquam quòd omnia metalla non aequaliter typum seu formam implent, vt prop. 8. lib. 4. de Campanis, coroll. 3. monebam, & quaedam fiant in vnis quàm in alijs maiora spatia interiora solo aëre plena; quaedam difficillimè fundantur, vti cuprum seu purum aes; non possint fundi lapides, ligna, &c. eapropter metalla eiusdem magnitudinis ex aurificum chalybeis instrumentis in filum ducta, bilancibus exploraui, vt loco citato librorum harmonicorum videre est, quae cum mihi nedum satisfaciant, tum quia initio fili ducti quàm in eiusdem fili medio, & fine (licet nullis sensibus id pateat) foramen latius euadit, & minus vni quàm alteri metallo resistit, tum quòd omnia metalla duci nequeant in filum, quemadmodum neque lapides, neque liquores, &c. aliud addendum. Tertium igitur modum ex torno repetendum arbitratus, quo mihi corpora omnia formarentur in globos aequales, vel ex fabro lignario, qui parallelepipeda, vel cubos efficeret, quoad fieri poterat, aequa les, illum reieci cùm inaequalitatem bilances ostenderint; sed neque lapides, metalla, vina, liquores, &c. tornari, vel runcinâ laeuigari possunt: quapropter nullus alius mihi superfuisse visus est modus, quàm vt exactis bilancibus omnia corpora in aëre, vel in aqua, vel in vtrisque examinarentur.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 186","label":"PROPOSITIO XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/186"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 188","label":"PROPOSITIO XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/188"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}