{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 19-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 19-2","ref":"19-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/19-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/19-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Quae sequenti figura rursus explicantur, sit enim libra, seu vectis DE; & potentia L trahat BE brachium aequale brachio BD à porentia Maequali potentiae L tracto, sintque lineae directionis DM & LE ad eosdem cum suis brachijs angulos, siue rectos, quales sunt hîc, siue obiiquos, quales sunt, cùm ijsdem brachijs potentiae praedictae punctis F & G applicantur, vt ea trahant per lineas directionis DF & E G, certum est has potentias inter se aequales aequaliter trahere, cùm nempe per angulos aequales agant in aequalia librae brachia, & ita certum vt pro notione communi sumatur. Porrò cùm potentię trahunt per lineas, s ad angulos obliquos, vt hîc contingir directionis, quae sint brachij & EG trahentibus, illarum vires inuein F & G, per pendula DF nientur ex lineis rectis à librę, seu vectis centro B super directionis lineas perpendiculariter ductis, quales sunt lineae BK & BI, quae demonstrant illas potentias viribus, vti iam dictum est, aequalibus agere. Quâ etiam figura ostenditur potentiam M trahentem librae ED brachium BD per lineam directionis DM, aequalem esse potentiae N brachium idem per pendulum DN trahenti, ob angulos linearum directionis aequales. Quod si brachia librae fuerint inaequalia, & non in directum posita, & lineae directionis brachijs obliquae, vt contingit in figura sequente, eodem modo procedendum; sit enim librae centrum A, cu ius brachia CA, AB: lineae directionis CE, & BF; potentiae FE; & super illas directionis lineas ducantur ab A centro lineae perpendiculares, videlicet perpendicularis AB super FB in G productam, & perpendicularis AD super EC. Hoc enim posito, vt AD ad AG, ita potentia F sit ad potentiam E, & erunt illae potentiae aequilibres, hoc est aequè prement brachia CA, AB. Vti notandum potentiam E trahentem brachium A C tantum dem efficere super brachium AC, quantum facit potentia F super brachium librae AB, vel AG, quandoquidem potentia & directionis linea, atque centro librae immotis manentibus, nil interest quale sit brachium à librae centro ad lineam directionis; vnde fit vt in figura praecedente H potentia aequè premat brachium BE, ac BI brachium, & potentia Daequalis potentiae G aequè premat, vel trahat librae GF brachium BF, ac potentia D brachium BK librae CK.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 18-2","label":"PROPOSITIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/18-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 20-3","label":"PROPOSITIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/20-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/20-3"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}