{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 196","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/196.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"m superficiem, igitur aVIqua LK est ad IN immersum, vt superere, Eiaermu, ficies HK ad eandem superficiem HK. vna cum base prismatis IH, hoc est ad superficiem IHK. Eadem ratio exurget, si prisma educatur, & IK prima superficies aquae intelligatur, erit enim eadem aquae demissae HK ad totum prisma N I, vel O L ratio, quae superficiei HK ad IK superficiem; portio enim superior prismatis HO superficiei primae IK superextantis aequalis erit inferiori portioni EN immersae sub E F superficiem, si portio communis EH auferatur. Vnde consequens est aquam ascendentem vel descendentem ob corporis immersionem vel extractionem, esse aequalem non toti moli corporis immersi, sed ei parti duntaxat, quae post immersionem sub prima superficie, vel post eductionem super eadem prima superficie reperitur. Hoc etiam modo illa ratio possit explicari. Pars immersa prismatis est ad aquam surgentem, vt solius vasis superficies ad eandem superficiem, minus prismatis superficie. Verbi gratia, si vasis superficies integra sit 20 digitorum quadratorum, superficies verò corporis immersi sit vnius digiti, aqua eleuata erit ad partem corporis immersam vt 19 Demonstrat praeterea eleuationem, vel depressionem aquae (hoc est illius perpendiculum) ad corporis depressionem vel eleuationem, esse vt basis vna prismatis ad superficiem aquae illud ambientis, hoc est ad totius vasis superficiem, minus prismatis superficie.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 195","label":"PROPOSITIO XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/195"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 197","label":"PROPOSITIO XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/197"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}