{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 228","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 228","ref":"228","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/228","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/228.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Si enim Oceanus vase includatur, & aquae libra vas impleat aliud, aequale fundum habens fundo vasis pręcedentis, tubum verò circa basim affixum tam angustum, vt totum vas vnicam aquae libram capiat, cuius altitudo aequalis sit altitudini vasis Oceanum concludentis, aquae libra, sui tubi fundum aequè premet, ac suum Oceanus. Vnde sequitur, quod in solidis corporibus diuersa ponderis à centro librae, vel à vectis hypomochlio distantia facit, idem pręstare diuersam tuborum, & fundorum magnitudinem in corporibus fluidis; vt enim quo remotius est pondus à centro librae, eò celeriùs mouetur, ita velociùs mouetur aqua, quò magis à sui tubi summitate discedit, hoc est quo, propter tubum, fit altior. Et vt pondera, licet inęqualia, in bilancibus hinc inde posita, ob varias lancium à centro distantias, ita aquae, licet inęquales, ob diuersam vasorum dispositionem, aequiponderare possunt. Petatur aquarum diuersae altitudinis velocitas ex Hydraulicis nostris, in quibus discrimen explicatur distantiarum à centro librae, & aquearum altitudinum. XI. Mutatio grauitatis eiusdem aquae iuxta varios situs quos habet ex tuborum, & vasorum latitudine, & altitudine diuersis, ex eo petenda quòd aquae mutetur celeritas, fiatque minor aut maior pro tubi altitudine: Vnde fit vt qui baculum in Oceanum voluerit immergere, si mare supponatur ita vase concludi, vt quemadmodum fundo continetur ne effluat, ita desuper operculo prematur, vel impediatur ne ascendat, non possit, nisi tantam vim habuerit, quae toties baculi grauitatem contineat, quot erunt in toto Oceano bases aequales baculi basi. xii Igitur si baculus pertingentis ad stellas, immergeretur in vas praedictum per foramen aliquod operculi, tanta vi premeretur operculum ab aqua inferiori, quanta ex superiori parte, si cylindrus ligneus eiusdem cum baculo altitudinis, eiusdemque cum vase, quo mare continetur, latitudinis, super operculum collocaretur. Insuper ille baculus aequè premeret latera vasis, ac praedictus cylindrus, quia in quouis foramine, tam in lateribus quàm in fundo, & operculo, tanta vis esset necessaria, ad fluxum aquae impediendum, quantum esset cylindri pondus. Quodsi minimè fieret, sed aqua totius maris fundum vel operculum magis premeret, quàm aquae libra, vt priùs, disposita, daretur motus perpetuus, hoc est aqua è tubo in tubum perpetuò flueret. XIII. Ideò vis retinens aquam, ne fluat ex superiore vel inferiore parte per quotuis foramina, esse tanta debet quantum cylindri pondus, cuius basis aequalis basi vasis, altitudo verò baculi altitudini, quòd pars quaelibet aquae, aequalis altitudini baculi suprapositi moueri possit motu aequali motui baculi: quidquid enim vni aquae parti, hoc & alteri con uenit, cùm seruant eundem situm, eandemque omnino dispositionem. Quòd si aqua congeletur, non ampliùs habebit rationem celeritatis & motuum, de quibus antea.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 227","label":"PROPOSITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/227"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 229","label":"PROPOSITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/229"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}