{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 248","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/248.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Sunt & alii modi polorum inueniendorum de quibus aliàs. 3. Proprietas. Eadem virtus magnetis quae vim indit acui qua versus polos vergit, & quibusdam gradibus ab illis declinat, vim etiam tribuit, qua verticaliter inclinatur versus terrae polum: statim enim atque cuspidem illam acus lapidis meridie tetigeris, quae priùs erigebatut versus meridiem, inclinabitur ad septentrionem, viceque versâ. Vnde fit vt etiamsi acus suspendatur horizonti perpendicularis, pars tamen basis illius aliqua circa meridiem conuertatur, eo modo quo lamina circularis, seu ferreus circulus partem à magnete animatam ad polorum alterum conuerteret: quod similiter futurum, licet cuspis. acus indiuisibilis fingeretur. Nota solam magnetis aspirationem, vt ita loquar, absque tactum sufficere ad acum animandam, siue vt ferrum trahat, siue vt ad polos conuertatur, cùm magnes generosus fuerit, qui vel te nolente, & gladium sub pallio tegente, illum animabit. Porrò non potestferto vim trahendi communicare, quinsimul ei tribuat vim ad po los conuersiuam, tam inclinantem, quàm declinantem. Dicunt verò acus inclinationem versus terrae polum in Anglia 71. graduum obseruatam; Romae 65 graduum, quos faciat acus cum hori zonte: qui quidem anguli cum neque sunt altitudo poli meridiana, neque terrestris poli depressio, nec illorum complementa, nec etiam quidpiam ea de re non satis constante velim affirmare, vel negare. Tantûmque addo vim illam quâ deprimitur pars acus dimidia, non esse grauitatem, cùm exactissimae bilances eandem semper illius grauitatem ante & post affrictum testentur. Ne verò depressio illa contingat in pixidibus, solent artifices partem acus tangendam paulo leuiorem efficere, & ex ea quidpiam lima detrahere, vt illa leuitas vi resistat inclinatiuae. Vt autem acus optimè tangatur, lapis magnus & vegetus habendus, cuius polorum alter à medio acus vsque ad extremam cuspideme ducendus, sed minimè reducendus à cuspide ad medium, nisi veliis acum priori virtute spoliare, quod enim dat magnes à laeua ad dextram, tollirà dextra ad laeuam, siue ferrum tangat, siue suam ei virtutem tribuat absque tactu.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 247","label":"TRACTATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/247"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 249","label":"TRACTATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/249"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}