{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 253","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/253.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Quibus difficultatibus cùm pluribus modis satisfieri possit, vnum afferam quod ferè omnibus faciat satis. Parentur, & effingantur coria, quae nullam aquam admittant, quaeque diuersis canalibus ad aquam peruenientibus adhibeantur, & comprimi, dilatarique possint: cum enim sordes expurgandae, eiiciendaeque fuerint, ex canalibus, quorum epistomia reserabuntur, in coria ad aliorum canalium modum efformata, & in extremo prope aquam fortiter alligata primùm eiicientur, deinde clausis epostomiis canalium, soluetur illud coriorum extremum, vt sordes in aquam decidant: quod & doliis duplex aut triplex fundum habentibus commode fieri potest; fundum enim primum auferetur, deinde restituetur, &c. Per alios canales capacitatis vnius dolij similiter ingredientur & egredientur tot homines quot necessarium fuerit, qui ad aquae superficiem ascendentes, nouos cibos, aquam, & alia secum aduchant, & alia, si fuerit opus, reuehant; starim enim atque per epistomia canalium in coria praedictis similia descenderint, clausis iterum epistomiis post coriorum solutionem, nequidem aquae gutta in nauem ingredietur: idemque dicito de doliis fundorum diuersorum. Quod ad tormenta spectat, suis etiam coriis alligata, non poterit per fenestras aqua, neque per ora tormentorum, vt pote clausa, ingredi: sed cum post explosionem aqua subitò in illorum ora ingrediatur, ad summum eiiciendum fuerit tantundem aquae, quantum tormenti con cauo continetur: corium vero fenestras tormentorum ita claudat, vt foras promoueri, & retrahi possint ob corij mobilitatem & obedien tiam, quod in retractione inuertetur instar manicae. Porro quisquis ingredietur vel egredietur, veste coriaceâ induendus, & ea pondera cruribus, & aliis partibus adhibenda, quae vel in fundo corpus detineant, vel impediant, ne velocitate nimiâ superficiem aquae petat, ob pericula nauis occurrentis, & alia vitanda, ne caput illidaili auati Hom tur, aut machina vrinatoria frangatur. Quintò, licet nauis pars inferior aperiretur, non posset aqua in nauem, nisi paucis pedibus ascendere, cùm abr quo plena est, non possit cedere, vt ex vitro, lagenâ, & aliis vasis inuersis, & in aquam immer sis constat, quae suum aërem ita conscruant, vt in eo, licet sub aquas profundissimus immerso, flammam nutriant: sum enim multoties expertus candelae sebaceae vnius vnciae, flammam in laterna, cuius concauum / pedis cubici, sub aquis immersam 25.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 252","label":"TRACTATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/252"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 254","label":"TRACTATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/254"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}