{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 257","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/257.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":451,"text":"Remis etiam adhiberi possunt harpagines, & vncini maiores, quorum attractione, & impulsione nauis ascendat aut descendat. Omitto diuersa retia, quae sustineantur epidromis, amitibus & varis fundo, vel lateri nauis affixis, quibus nautae retiarij ad id destinati quos libuerit occurentes pisces capiant, in nauem inferendos, quod adeo facile est ope canalium, de quibus antea, vt explicatione non indigeat. Adde quòd nulla ferè sit ars quam non possis in ea naui exercere, nullum opi ficium quod non peragas: cur enim, verbi gratiâ, non possismetalla in stamina tenuare chalybeis plagulis? Cur non omni molarum genere, qualis est frumentaria, non vtaris? Cùm neque repugnet ex parte metae, vel catilli, neque ex molucro, & molili, aut ex aliis partibus, aut circumstantiis, & nautarum labor in mola pistrinaria versanda non ingratus erit, cum sit ad vitam necessarius. Furnis autem aeneis vel ferreis ad panes coquendos vti poterunt, quibus ignis modicus sufficit: nec fortè motuum aliquae species deerunt, quibus calor satis intensus absque ligno vel carbonibus ad frigus superandum generetur: doctaque experientia plura suggeret, quae vix ac ne vix quidem credas, nisi prius obseruaris: adcovt existimem diuersas colonias sub aquis marinis posse degere, & tota vita persistere, ibique in alias propagari, dum modo non desint naues, & alimenta, quae forte copiosa satis ex oceano expiscentur, si longa series annorum docuerit quidquid potest ad victum hominum ex aquis educi. An verò homines ita possint aquis assuescere, vt in iis tandem, perinde ac pisces, absque naue receptoria viuant, vt de Colasio Genuensi referunt, licet minimè credidero, nolim tamen inter ἀδύνατα referre, ob vim consuetudinis quae tanta quandoque nobis apparet siue in funambulis, siue in aliis qui vel aquas, & vina è stomacho & ore mirabiliter ciiciunt, & diuersimodum sui corporis questum faciunt, vt ne iuratis quidemfidem habeas, nisi propriis oculis ipse fabulam exhauseris. Quis enim nouit num pulmones aquis ita refrigerari queant vt aërem inspiratum, & expiratum suppleant, cum id multis piscibus contingat, & fortè aër ipse aquis mixtus huic negotio seruire possit: vt vt fuerit, caue ne festinatò nimis de naturae viribus, & artis potestate iudices; illius si quidem occultiores, potentioresque sunt nerui & machinae, quàm vt quispiam animo complectatur; ncedum huius industriam penitus exhaustam arbitreris Vnum addidero, si repetitis obseruationibus confirmetur, aquam in maris fundo grauiorem nauibus sustinendis vtilissimam, quae licet 20 descenderint, aut pluribus hexapedis, fundum tamen non sint petiturae: quandoqui dem testatur expertissimus Archicolymbetes se cum 60, vel 80 sexpedas in profundum descendisset, vlterius non potuisse descendere donec nouo pondere demergeretur; cumque super fundo ambulanti fossa profundior aquâ plena occurrisset, in eam vt pote magis resistentem non potuisse descendere: quod non possis explicare nisi aqua versus fundum grauior & grauior euadat; aut funis quo detinetur, cum fit longior, & tamen sit aqua leuior, sit causa ob suam lcuitatem, vel corpus suum aqua leuius, cur Cybister non possit amplius absque nouis ponderibus descendere.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 256","label":"TRACTATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/256"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 258","label":"TRACTATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/258"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}