{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 270","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 270","ref":"270","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/270","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/270.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Haec igitur velocitas, de qua nunc loquimur, pendet à spatij magnitudine, quod eodem tempore pertransitur, si enim pedalè spatium eodem, vel aequali tempore statim à neruo, percurratur, statim verò digitale, soni in primo spatio facti robur duodecuplum erit roboris soni in secundo spatio editi. V. PROPOSITIO! Si primus nerui recursus sit ab Had F, & secundus recursus sit primi subduplus, deinde tertius secundi subduplus, & ita in infinitum vsque ad nerui quietem, primus recursus aequalis erit omnibus alijs sequentibus recursibus simul sumptis. SIt neruus AB clauis in A B detentus, cui sit aequalis neruus C D, vel si mauis, idem; trahaturque neruus AB ex Fin H, si recursus ex H in I sit duplus recursus eiusdem vel aequalis nerui CD secunda vice recurrentis ex I in E; & ca subdupla ratione reliqua ἐ recursuum diminutio fiat, demonstratum est medietates omnes vnà sumptas primo recursui, qui totius rationem habet, aequales esse, vt Praefatione generali, puncto XVII. dictum est. OITIZOTONd VI Ex hoc autem schemate constat quod superiore prop. habetur, videlicet recursum ex H in I eodem vel aequali tempore factum ac recursum ab L ad E, eò velociorem esse, quò HI recta maior est recta IE; & ex consequenti sonos vnisonos à motibus tanto veloncioribus, aut tardioribus fieri posse, quanto voluëris. sed eò debiliores esse sonos quò maior erit recursus cuiuslibet tarditas, aut quo spatium à neruo percursum, eodem tempore quo maximum spatium H. I percurritur, minus erit, vt quodammodo possit affirmari sonorum omnium ab omnibus vibrationibus subduplis factorum robora, seu vires adaequari vibrationis primae, seu omnium maximae robori. Sed libro 2 de causis sonorum prop. 32. ostensum est secundam vibrationem esse ad primam seu maximam, vt 19 ad 20; hoc est prima existente ab F ad H, quande HF 20 partium intelligitur, secundam, seu recursum ab F ad I esse duntaxat 19 partium: quo posito, si HF fuerit spatium vnius lineae, & neruus AB sit tripedalis, ita tensus vt faciat vnisonum cum sistula organica bipedali, periodus vibrationum vsque ad quietem durat ad minimum 12 secunda; cumque spatio cuiusuis secundi tremat ducenties, spatio 12 praedictorum secundorum 2400 recurret; eritque recursus bismillesimus pars lineae, quam fractio sequens exprimit, vt fusiùs loco citato dictum est. Cum autem neruus iste reliquorum possit esse mensura, sitque illius crassitudo, vel potiùs diameter; lineae proximè, eo deinceps vtemur.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 269-2","label":"IV. PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/269-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/269-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 271","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/271"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}