{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 288","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 288","ref":"288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/288.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Quod facillimè comprehendes exlitteris praecedenti diagrammati, hic repetendo, subieurrmf ctis: quarum octo Romanae, voces diatonicas genuinas, & naturales; quinque verò Italicae, macilentiores, quinque voces accidentales, fictas, vel, si mauis, chromaticas referunt. Sit igitur desdiapason sequens, quo nobis in cantibus componendis siue vnius, siue plurium vocum, tam humanarum, quàm instrumentalium vti liceat. 25 Characteres disdiaspaon. Cùm enim haec extensio sufficiat ad omnia animi pathemata exprimenda, nolim vlterius excurrere, quanquam ex his 25 litteris disdiapason satis constet, quomodo tertia, vel etiam quarta octaua explicari possit, nempe duobus accentibus notae trisdiapason, vt in prima illius nota factum est, significabuntur; tribusque accentibus notae quarti diapason. Quod ad notarum tempus, valorem, seu mensuram, attinet, quibus continetur rythmus & rythmopoeia, hoc est motuum illorum infinita propemodum diuersitas quos practici nostri solent adhibere cantilenis, quę alioqui veluti mortuae, effoetae, & absque gratiis esse videntur, cùm absque maxima difficultate non possint vulgaribus typographiae characteribus explicari, nunc omittam. Vnusquisque verò canens, vel legens, ipsarum syllabarum tempus, vel aliud quodnis cuilibet notae tribuet: cumque inter notas diatonicas se iuuicem immediate sequentes sint semper dissonantiae, quas practici secundas appellant, & inter eas quae duobus interuallis distant, sint Tertiae confonantes, vt inter eas quae 3 interuallis distant, Quartae: inter distantes 4 interuallis, quintae: inter distantes 5 interlis, Sextae: inter distantes 7 interuallis, Septimae dissonantes, vr Secundae, canens intelliget quam dissonantiam, vel consonantiam faciat cum notis antecedentibus, vel quas facturus sit cum sequentibus & ex praecedentibus propos. agnoscet ad quam octauae speciem, siue ad quem modum pertineat cantilena, quam componit, aut recitat.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 287-2","label":"PROPOSITIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/287-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/287-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 289","label":"PROPOSITIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/289"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}