{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 299","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/299.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Licet autem antea charactere Romano u & u pro duabus extremis octauae syllabis vsus sim, ne TABVL tamen in sequentibus consonantiis designandis accentu super u, quae est acutior octauae nota, cogamur vti, hoc simplici u absque accentu notabitur, nota verò grauior litterâ minore capitali V concorporeâ. In hac igitur tabella, V coniungitur cum 12 litteris praecedentis systematis in prima columna; facitque cum illis dissonantias & consonantias in secunda columna litteris antea explicatis significatas: cúmque totidem dissonantias & consonantias quaelibet littera sibi superiores habeat, haec tabella 12 alias supplet, & explicat: quae quidem 12 tabellae ad disdiapason peruenient; quandoquidem vltima u faciet octauam cum vigesimaquarta littera. Porrò qui scire cupit quot dissonantias, aut consonantias faciat quaeuis nota perfecti systematis cum alia qualibet nota, lib. tertium Gallicum de Musicae generib. prop. 5. & 6. & lib. 6 Organorum prop. 23. consulat, vbi fusè reperiet quaecunque hoc in negotio desiderare possit. Nunc verò sufficit ad praxim agnoscere primam notam V facere Tertiam minorem cum r: maiorem cum mi Quartam cum f: Quintam cum s: Sextam minorem cums: maiorem cum I: quemadmodum r facere Tertiam minorem cum f.; maiorem cum f: Quartam cum s. Quintam? cuml: Sextam minorem cum b: maiorem cum b. Similiter m facere Tertiam minorem cum s: maiorem cum s: Quartam cum l. Cuintam cum b. sextam minorem cum u, & ita de reliquis notis tam naturalibus, quàm accidentalibus. Interualla vero dissona consonantiis ad maiorem varietatem, & peculiarem gratiam conciliandam interiiciuntur, quae cùm satis ex nostra tabella constent, ad consonantiarum compositionem, seu coniunctionem accedamus, dum his sex notis praecipuas dissonantias cum numeris radicalibus illaeeconsonantiam generandam & audiendam exprimentibus: exempli gratia, neruus minor faciens diapente cum alio neruo ter tremuisse debuit, quandiu hic bis tremuit, priusquam ab aure, vel animo diapente concipiatur: quod mirari desinet, si meminerit quae libris illis, & huiusce tractatus libro I. art. 4.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 298","label":"I. PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/298"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 302","label":"I. PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/302"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}