{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 308","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/308.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Septimò Vnisonum Deo, Aequisonum Angeiis, penaequisonum hominibus; consonum brutis; gradus aptos cantui, vt tonos & semitonia plantis; interualla de quibus dubitatur an sint consona, vel dissona, aut cantui apta, Zoophytis; eemela denique quae cani, vel zumeris exprimi nequeunt, enti simpliciter materiali comparat, qualia sunt interualla nata ex geometrica consonantiarum, vel etiam dis sonantiarum, mediae proportionalis benefscio, diuisione. Octauò falsum esse quod aliqui putant interuallorum quorundam extrema, licet dissona, consonare si medius sonus harmonicè diuidens interiiciatur, cùm nona maior, cuius ratio 9 ad 4, in duas Quintas. diuisa 9, 6, 4, nequidem grata sit; & semper ingrata maneat, licet harmonicè diuidatur, vt 3 tubos in 3 sequentium numerorum proportione 117. 72. 52. constructos inspiranti constabit: differentia siquidem primi à secundo 45, est in eadem ratione ad differentiam secundi à tertio 20, quae primi 117 ad tertium 5', hoc est dupla sesquiquarta, seu 9 ad 4. satisque numeri sua quantitate demonstrant, non solum medium harmonicum 72 non afferre gratiam, sed praeterea dissonantiam longe maiorem efficere; cùm illi 3 soni non possint vniri, donec neruus acutior 117 tremuerit, cum bini nonae praedictae soni quolibet fidis acutioris vibrationum nouenario coëant, id est saepius tredecies, quàm cum medio harmonico 72 extremi termini conueniant: cum è contrario interualla consona, quale est diapente, suauius ob medium harmonicum, mihi Arithmeticum, aurem feriant; & istud medium eusympho niam symphoniae iungat. Omitto rationem 9 ad 2, quae est decimasexta maior, his numeris harmonicè diuisam 89. 36. 22. vel aliam eiusdem nonae repetitionem 9 ad 1, quae, licet in ratione multipla, neque est consonantia, neque medio harmonico emendatur.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 307","label":"MONITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/307"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 308-2","label":"MONITVM II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/308-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/308-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}