{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 33-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 33-2","ref":"33-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/33-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/33-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Adde quòd trochleae puteorum & aliae non rarò deficiant à figura perfectè circulari, vnde fit vt faciliùs trahas, cùm pars maior circa te conuertitur, ob maiorem trochleae radium, difficiliùs verò, cùm minor semidiameter redit, omitto partis interioris superficiem quae circa suum axem conuersa pluribus modis in vno magis quàm alio locoatteritur, quae nisi suppleantur, ratio quae Mechanica ma thematicè considerat, continuo fallet. De quibus postea fusiùs, nunc enim plani inclinati proprietas ex plicanda; sit igitur planum horizontale CB, super quod inclinetur planum AB, vel HB; planum autem verticale seu linea horizonti perpendicularis AC ad terrae centrum K tendens Certum est graue A vel B innixum plano HB esse ad suum pondus absolutum, quale est in aëre libero vel in bilance, vt AC ad BA, exempli gratia cùm BA duplum est CA, & graue A in aëre libero sit 40 librarum, super plano AB erit 20 duntaxat librarum, hoc est potentia ponderi in A puncto applicata sufficiet ad graue super AB plano sustinendum, vel trahendum, quae 20 libris resistere poterit. Cuius Phaenomeni ratio pendet à spatio quod potentia & pondus conficiunt, enimuero potentia A idem facit tollendo graue à B ad A super inclinato plano, quod faceret idem graue tollens in aëre libero per lineam horizonti perpendicularem lineae BA aequalem. Licet enim grauia non tendant inferiùs per lineas parallelas, idem ferè contingit in obseruationibus nostris, ob stupendam à centro grauium distantiam, Quanquam si quis requirat exactum calculum, debeat supponi CB circumferentiae, & CA spiralis pars, quarum centrum K. Deinde cùm supponitur AB superficies perfectè plana, grauitas relatiua ponderis F non est ad absolutam vt AC ad BA, nisi cum pondus est circa punctum A, cùm enim intelligitur versus H, vel C minor est ratio; vt constat ex ipso plano AB producto donec ad rectos angulos lineae KB à centro terrae K descriptae occurrat, clarum est enim pondus A vel H in puncto B positum nihil grauitare, seu potentiae in A sitae nihil resistere. Vrautem innotescat quantum in quouis alio plani puncto grauitet, verbi gratia in H puncto, ducatur recta HG versus K terrae centrum, & à puncto quolibet in illa recta sumpto, quale est G, ducatur GI perpendicularis lineae HG occurrens lineae AB in puncto BI, vt enim HG ad HI, ita grauitas relatiua ponderis in H, ad illius grauitatem absolutam. Quandoquidem quandiu est in puncto H, versus K contendit per lineam HG, neque tamen descendere potest nifi per lineam HI ob planum durum AB resistens.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 32","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/32"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 34-3","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/34-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/34-3"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}