{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 331","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/331.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"q appellarunt At verò mirum videtur, quòd 4 his fidibus nostri citharistae omnia repraesentent, siue digitis, siue penna, vel quouis sabulone: nulla siquidem amphipedesis, nullae Δια πηδήσεις, nulla προψηλαφήματα, nulla κομπίσματα, neque μεσοκιθαρίσματά, quam istorum 4 neruorum ἐπικρουσις, & apechesis non referat: quod etiam de Lyra orchestica dictum velim, quae cum nullis iugamentis distinguatur, aptissima est quae omnia tetrachordorum genera, de quibus postea, repraesentet. Istius autem ὀλιγοχορδίας συναρμογὴ, seu concentus, tam notis vulgaribus, quàm litteris hoc schemate continetur, quod etiam habet ad latus sinistrum diagramma breue ad primum exercitium. Ab H ad P habes 4 epitonia, seu vertibula impacta, quorum versione fides tenduntur, vel remittuntur: vocantur etiam κόλλοπες, κολλάβοι, & paxilli. Cùm autem absque vocum coniunctione canit, illius cantus ψιλαὶ κιθαρίσεις: cum vocibus κιθαραδίαι dicuntur: & qui canit ad citharae vnisonum πρόχορδα canit. sunt qui magadem vocent χορδότονον, fortè quòd antiquitus ἐχεῖον, seu γάλκωμα sub eo poneretur ad citharae resonantiam, seu apechesim aluei augendam. Porrò tres notae superiores systematis ostendunt tres diuersos modos, quibus haec cithara redigitur ad concentum, cùm fit χορδοθεσίᾳ, seu ἐγχορδοτονία: cùm interim 3 inferiores eosdem tonos, vel phtongos conseruent, qui propterea dici possunt ἀποθεματικδι, vt alij tres ματαβολικοι. Qui solâ citharâ canunt psilocitharisticam exercere dicuntur, hoc est artem canendi fidibus, vt ἡχοποῖίαν, qui faciunt echea, quae non nulli parabolica, vel hyperbolica requirunt: & δργανοποῖίαν λυροποιοὶ, qui citharas, & alia instrumenta construunt. Sunt autem citharae praeludia προκιθαρίσματα, & προψηλαφήματα: quae nunc in omnium istius generis instrumentorum gratiam annotasse sufficiat.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 330","label":"I. PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/330"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 331-2","label":"HI. PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/331-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/331-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}