{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 383","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/383.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Quod non solùm in triangulis rectangulis, sed etiam in aliis quibuscumque verum est; exempli causâ in obtusangulo ABG, circumferentia AI subtendens bisecta in F, ostendit angulum ABG bifariam secari à recta BK, atque adeo vim motricem ab A in B esse ad vim motricem à B in G, vt AK ad KG, vel vt AB ad BG. VII. Cùm nobis deesset schema prop. 19. puncto septimo, non po tuimus explicare figuram à baculo, qui frangitur, descriptam: sit igitur cylindrus cuiusuis materiae AB, qui cùm frangitur super genu, vel alio fulcimento C, viribus in punctis A & B, vel G & H applicatis, describit duos circumferentiae quadrantes DI, & EK, eodem tempore quo puncta A & B per maiores EREH. quadrantes AF, & BF, descendunt; donec coëant duae cylindri partes in recta CF. Licet igitur potentiae per rectas mu, & GL trahant, coguntur fieri veluti parallelae circumferentiis AF, & BF, ob hypomochlion in C resistens, vel punctum in quo cylindri partes continuantur, vel se contingunt. VIII. Incredibile porrò videatur quot ex Mechanicis conceptus morales à verbis praeconibus possint elici, siue lineam directionis, siue virium applicationem libris, vectibus, rotis, tympanis, polyspastis respicias, &c. Exempli gratia, sit AB vectis, siue baculus, quo pondus C gestetur à duobus hominibus in A & B vires suas applicantibus, certum est vim in A eò maiorem esse oportere vi in B, quo BD majus est AD: cúmque BD brachium sit brachij DA duplum, si C fuerit pondo 150 librarum, manus A puncto applicata 100 libras; manus verò in B 500 solummodo libras gestabit: atque adeo manus A duplò magè laborabit: quemadmodum is qui duplo magè recedit à pondere & effectu rerum terrenarum, duplo minus illis premitur, à quibus ne quidem liber futurus est, donec ab illis recesserit in infinitum, cùm nempe Deo fruetur, & cum eo fuerit vnum: vt neque manus in B ab omni vi, ponderi C sustinendo necessaria eximetur, donec DB brachium infinitum fuerit. Quid si ponderis vim Dei comparemus amori? vt quò majus pondus in A puncto senseris, eò sit majus amoris diuini, qui te vrgeat pondus; nunquam tuae vires exhaurientur, donec pondus ipsum tibi iungatur in A, vt iuxta Christi Domini votum, sis vnum cum Patre. Omitto sexcenta eiusdemmodi, quae possit vnusquisque ex singulis propositioni bus librorum sequentium educere. IX.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 382","label":"IN LIBRVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/382"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 384","label":"IN LIBRVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/384"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}