{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 39","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Reuissimè quidquid ad mensuras, pondera, nummósque spectaObant, tractatu praecedente complexus, paulo fusiùs de hydraulicis agam; quae cùm saepenumero pneumaticis egeant; haec autem opus habeant condensatione, ac rarefactione, de his etiam nonnihil dicendum erit, quod non adeo tritum & exploratum: verbi gratiâ quantum aquâ leuior sit aër, seu quot sint necessarij pedes aëris cubici, vt aquae pedi cubico aequiponderent; num aër magis rarefieri quàm condensari possit; quantò res vnaquaeque in vacuo, seu medio nihil ponderante, vel impediente, quàm in aëre sit grauior; quanta debeat esse aëris condensatio, vel rarefactio, vt vi datâ erumpat, & militares bombardas aemuletur, vel etiam superet. Ostenditur etiam in quibus aquae salientes sagittarum, & aliorum proiectorum iactus aemulentur; de quibus postea tractatum peculiarem instituemus, quo scire possint sagittarij ad quod spatium horizontale sagitta peruentura sit, iactu verticali cognito, dataque sagittarij super hotizontem altitudine. Vt autem sequentis tractatus gustum faciam, sit MQRSNK OPD aër, aqua verò KOPD CEDB, & terra CEDB, cuius centrum A: certum est in aëre corpora quaedam, verbi causâ I & H natare posse, ita vt in aquam inferiorem KOP mergi nequeant; quemadmodum corpora G, F sustineri possunt sub aqua OP, ita vt nunquam ad fundum DE perue niant: quod vt fiat, tam I, H, quàm G, F corpora eiusdem ac aër & aqua debent esse grauitatis; si enim leuiora sint, extabunt. Haec autem figura dimidium aëris, aquae, & terrae orbem refert; cumque dimidius terrae circuitus BDC sit leucarum 3600, radiúsque DA 1145 leucarum, & paulo ampliùs, caue ne putes eam esse rationem aquae ad terram, quae hîc cernitur, quandoquidem vnicum facit globum cum aqua, quae maior quàm sit depicta fuit vt corpora T, F, G, & alia quae hinc inde inter OKB & PED possunt intelligi, faciliùs comprehendantur: quod etiam de reliquis figuris sequentibus dictum puta, si quando fortè rerum quas referunt proportiones minimè, vel non adeo fideliter & exactè repraesentent.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 38","label":"CHELINVS ANGLICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/38"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 40","label":"CHELINVS ANGLICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/40"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}