{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 39-5","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 39-5","ref":"39-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39-5.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Leucam igitur tormenti fragor spatio vndecim secundorum percurret, cùm vndecies 230 sexpedas (secundo minuto percursum spatium) leuca contineat, minus duntaxat 30 sexpedis, quae hîc vix considerandae, quippequae septima parte secundi minuti à sono percurruntur. Ex quibus plurima licet colligere; primum, militem attentum sclopeti à centum sexpedis explosi, cuius ignem pręuiderit, ictum declinare posse; quod ita demonstro. Constat ex obseruatione globulum in centum hexapedibus percurrendis secundum minutum, ad minimum impendere: deinde fragorem illius in illis conficiendis secundi dimidium, ad summum, consumere. Habet igitur miles ab igne viso (si visio fiat in instanti) secundùm integrum quo facilè tres quatuorve passus faciat, priusquam pila iter illud percurrat: quemadmodum illi superest secundi dimidium ab eo temporis puncto, quo fragorem audit, vsque ad pilae aduentum: quanquam nulli fuerim autor vt id experiatur nisi thorace, galeâ & omni alio armaturae genere, ita se praemuniat, vt sit extra omnem aleam constitutus. Sed & pariete interiecto quispiam id explorare potest, ad quem priùs fragor, quàm glebus perueniet. Secundum ex sono, & igne obseruatis facilè cognosci quantum tormenta, in obsessos, aut obsidentes explosa, distent, vt etiam Ingeniosis non desit vnde suam artem promoueant. Tertium ex tonitrui fragore audito, visoque fulgure praecedente sciri quantum illud absit, dummodo locum à viso fulgure non mutarit; quot enim secunda minuta, (siue arteriae pulsu, qui pręcisè secundum duret, sine pendulo fune, aut altero secundologio explorata) inter fulgetrum & fragorem intercesserint, totidem 230 sexpedae numerandae sunt, adeovt leucae dimidium abs te distet, si5 secunda: leucam, si decem secunda numeraris, siue distantia fuerit verticalis, siue lateralis, & obliqua, nil enim interest. Quartum, si per aëris gyros, spirasque, vel circulos sonus eo modo expendatur, genereturque quo circulos in aqua digito, vel lapillo percussa extendi cernimus, vt omnes ferè credunt, & ex corporum, similiter motorum velocitatibus liceat illorum crassitudinem, densitatem & pondus coniicere, dicendum erit aquam aëre 1380 vicibus densiorem, atque grauiorem; quandoquidem semidiameter circulorum aquae quouis modo percussae, qui secundo minuto procreatur, vix pedem superat, quo tempore semidiameter circulorum in aëre, quauis etiam percussione factorum, est 1380 pedum, hoc est 230 sexpedarum: quae grauitatum proportio ad eam proximè accedit, quam ex aeoclopila, propos. 29. Pneumaticae conclusimus. Vnum est tamen quod scrupulum imiiciat, videlicet obseruationem prop. 25.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 138-3","label":"PROPOSITIO XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/138-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/138-3"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 140-2","label":"PROPOSITIO XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/140-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/140-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}