{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 40-3","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 40-3","ref":"40-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/40-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/40-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/40-3.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Certum est tertiò filum AP fili AB subquadruplum vibrationa: suas habere celeriores vibrationibus fili BA; esseque filum AB ad silum PA in ratione duplicata temporum quibus illorum vibrationes perficiuntur, atque adeo tempora habere se ad filorum longitudines vt radices ad quadrata; quapropter ipsae vibrationes sunt in eadem ac tempora ratione. Exempli gratia tempus quo filum AB semel vibratur, duplum est temporis quo filum AP semel vibratur: vnde fit vt OPN percurrat eodem tempore quo B percurrit CB, & Pab O ad N currat & ab N ad O recurrat eodem tempore quo B mouetur à C ad D. Cuius rei obseruatio tam facilis est, & vnicuique obuia, vt qui negauerit istam proportionem ob neglectum, quo vincatur, experimen tum, perinde negare possit duo grauia, quorum vnum plumbeum, aliud ligneum fuerit decuplò leuius, ab altitudine 12 pedum eodem tempore cadere, iuxta quameumque obseruationem vt vt repetitam. Certum est quartò, illam duplicationis rationem inter circumferentiam CBD, & OPH, & inter filum BA & PA seruari, quòd in linea perpendiculari CM, vel DT seruetur, vt enim graue, cùm à puncto D ad NAO DIE S vno tempore descendit, DT spatium Sllepraecedentis quadruplum duplo tempore Epir percurrit, ita globus plumbeus, P cùm vno tempore ab O ad Pdescendit, globus VBZ B à C puncto ad B duplo tempore cadit: nam impetum acquisiuit in puncto B totius perpendicularis CM. Quintò certum est globum B ex C per quadrantem CB descendentem eò magis à perpendiculari CM deflectere quò magis accedit ad B, vt ex lineis EI, KL & BM videre est; semper tamen velociùs moueri, donec in B maximam velocitatem acquisierit, quae semper etiam antequam globus ad Vperueniat, minuitur, & tandem in puncto D, vel S, vel alio quóuis, vltra quod non ascendit, penitus ex tinguitur; licet aliqui credant globum aliquid motus, vel impetus prę cedentis retinere, quod globi grauitas pedetentim vincat & expellat, donec globus ad B redeat, in quo perit antiquus impetus, vel potiùs redintegratur, vt iterum globus ad R, vel E ascendat. Hinc autem oritur maxima difficultas, num ijsdem gradibus minuatur velocitas globi ex Bversus Dascendentis, quibus augetur velo citas eiusdem à Cad B descendentis; idemque dicendum de globo ex D per perpendicularem DT cadente super planum perfectè durum & politum, cùm in reflexione à T ad D per eosdem gradus velocitatis & tarditatis transeat per quos ceciderat, & consequenter num eodem tempore motu violento ascendat quo motu naturali descendit.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 39-4","label":"PROPOSITIO XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/39-4"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 41-3","label":"PROPOSITIO XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/41-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/41-3"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}