{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 43-2","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 43-2","ref":"43-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43-2.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA. Vpponimus primò, aquam ita fluidam esse, eáque grauitate vt ad terrae centrum semper pro viribus accedat quamdiu patet ei liber aditus siue perpendicularis, siue obliquus, quod & reliquis grauibus conuenit; sit enim globus terrae TNS, sitque liberum iter à puncto N, vel T, ad terrae centrum R, aqua, vel lapis N ad vsque centrum R descendet. Secundò, fluiditas aquae cogit illam in orbem, adeovt telluris globum TNSX inundans, & in puncto N PETIN effusa, non sit versus Paut V Qascensura, sed terrae superficiem quaqua paret, aequaliter opertura, vt in hac figura cernitur, in qua quemadmodum globus Q super plano PQ positus continuò ad punctum P recurret, vt, quantum potest, terrae centro R vicinior fiat, ita recidet aqua, quae cùm ad punctum Paccesserit, si semper ab alia aqua ex puncto Q descendente vrgeatur, non manebit in puncto P vt cumulum faciat, sed ad punctum V & O efffuet, donec illius partes vndequaque ad punctum R, seu centrum aequaliter accedant, & vnicum cum terra globum efficiant. Hincque tertiò contingit tubos coniugatos BK & FC non posse impleri aquâ, nisi longè punctum D super ante, quandoquidem si solius KD altitudinis fuerit aquae perpendiculum, in sphaeram, vel circumferentiam EMDH conuertetur, & tubi ED partem DBM vacuam relinquet, quemadmodum tubi FC partem CG. Quòd si quis aquam pertinaciùs in partem tubi BMD infundat, egredietur, & effugiet versus D, si à parte B impediatur.","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 43","label":"PHAENOMENIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/43"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 44","label":"SVPPOSITIONES VEL POSTVLATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/44"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}