{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cogitata physico-mathematica 50-3","citation":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 50-3","ref":"50-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/50-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/50-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/50-3.md","author":{"name":"Marin Mersenne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne"},"work":{"title":"Cogitata physico-mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"COROLLARIVM PRIMVM. X dictis, erit eadem ratio hypothenusae LN ad basim LM, quae ponderis A ad potentiam lapsum illius super librae brachio CA, & pressionem super LNa plano impedientem: quod demonstratur, si CAN distantia planum inclinatum referat, potentia siquidem pondus in hac obliquitate sustinens ad pondus esse debet vt perpendicularis seu cathetus FA ad CA hypothenusam, vel vt LM ad LN, ob triangulorum LMN & AFC similitudinem. COROLLARIVM II. CI pondus A pendeat à linea CA rigida puncto C infixa, circa Qquod liberè cum suo pondere moueri possit, non quiescet pondus, nisi cùm linea CA cum CL ad horizontem perpendiculari conueniet. Si pondus idem cum sua linea vi trahatur ex loco quem in hac figura tenet, retineri non poterit in hoc statu, agens per lineam directionis AO perpendicularem lineae AC, nisi à potentia ponderi Q aequali, quod est ad A pondus vt CF ad CA, linea enim CA cùm firma supponatur instar baculi ferrei, refert brachium librae BA Itaque pondus A contra lineam CA, à qua pendet, vim suam integram non exerit, sed illius potentia est ad totalem illius potentiam (quam habet dum trahit per lineam CL)vt AF ad AC; quod verum est, etiamsi CA funis loco lineae firmae supponatur. COROLLARIVM III. OI pondus Acadat obliquè in planum LN2, illius vis, percussio, vel pressio erit ad illius potentiam integram vt FA ad AC, vel LMad LN, cùm vis percussionis sit veluti ponderis augmentum. COROLLARIVM IV. DOtentia pondus super inclinato plano sustinens non est ad pondus, vt angulus inclinationis ad rectum angulum, vt credidit Cardanus 72. prop. lib. 5. proport. est enim ratio anguli inclinationis MLN ad angulum rectum M, quae perpendicularis MN ad hypothenusam NL, & ideo potentia ab eo data minor est quàm par sit: nam ipsâ experientiâ constat in inclinatione 30 graduum potentiam pondus sustinentem esse ponderis subduplam, cùm iuxta Cardanum subtripla sufficiat, cùm 30 graduum angulus sit recti subtri plus, cuius nempe triens. Deinde in inclinatione 60 graduum 10 librae libras 15 sustinerent, cùm tamen 13 librae proximè requirantur. Hinc etiam constat 9. propos. 8. Collat. Matth. Pappi falsam esse","prev":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 49-2","label":"MONITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/49-2"},"next":{"citation":"Cogitata physico-mathematica 51-2","label":"COROLLARIVM V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/51-2"},"credit":{"text":"Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica","quality":"ocr"}}